LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [505]

505 
Vasvári
Ádám
Pécsi plébános
Klimo
György
1710-1777
Pécs
Pécs
1763-10-08
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1763. 341-342.

Excellentissime, Illustrissime, ac Regerendissime Domine

Episcope Domine Domine Granosissime!

Ut desiderio, et voluntati Excellentae vestrae faciam satis aequm puravi, imo officium injunxit mihi, ut exhilarato aliquantis per animo humanioribus Studiis non mihil deditus fructum, si quem hansi praesentibus testificer literis. Cum autem literae eo gratiores esse soleant, quo res et jucundiores, et lectione digniores continent, necessarium foret, ut et ego iisdem meas adornarem. Verum cum dignum iis habeam nihil, imo verear, ne et hae, quamvis exiquae nonnullis obnoxiae sint erroribus, supersedeo. Non quidem metu plurium errorum, his enim vel inopia librorum epistolarium veniam facile impetrabit, sed ne longior, quam res ipsa postabat, esse videar. Caeterum dum meo officio uberius me satisfacturum polliceor, Sacratissimas manus Excellentiae vestrae exosculans gratiis, et favoribus summa cum reverentia me commendo, et maneo

ecellentiae vestrae

Latin
2023-08-17 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820