LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Excellentissime Illustrissime ac Reverendissime Domine Domine ac Praelate mihi gratiosissime, benignissime! Post dinturnam in Domo utriusque Patris, ejus nempe, cul me natura dedit, et cui subinde sors melior peperit, quietem, isthuc optimis avibus, concinentibus tubis, inter armatorum catervas, frequentibus luminaribus diem nocti miscentibus, concursantibus domesticis adveni. Istis mei praesentia primum improvisa fuit, deinde facta est etiam jucunda: quando videlicet supellectilem Literariam, Excellentia Vestrae gratiosissimae Providentiae munus, ante eorum oculos exeposui; Sunc omnes vitam longam Antistiti optimo precari, et faustis acclamationibus omnia implere: ut adeo non possem et de fortuna mea, qui tanti causam gaudii ad cos pertulerim, non mirifice delectari, et apud Excellentiam Vestram piorum votorum praeco non quantocyus consistere: Pro hoc subsidio, quo non leve ad coeterorum Beneficiorum cumulum pondus accessit, vere Paternam Excellentiae Vestrae manum omnes una venerabundi exosculamur, illud vehementissime exoptantes: ut supremum Numen nostrum nobis Patrem adhuc lactentibus universisque diu servet incolumem. Quod porro ad me attinet, hoc reliquum mihi esse arbitror: ut quia a longa cum corporis, tum animi relaxatione redux ad proxime imminentes labores valentior, omnibus esse videor, strenue in id incumbam, ut exspectationi satisfaciam; in quam provinciam cum proficiscor, submissima veneratione persevero. Excellentiae Vestrae Humillimus Servus et cliens Josephus Koller Pécs, 1763 nov. e. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820