LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Excellentissime Illustrissime ac Reverendissime Domine! Domine ac Praelate mihi gratiosissime, benignissime!
Sextus decimus ab illo die mensis agitur, quo Parentes mei suum in me, jus Excellentiae Vestrae suppliciter commendarunt; nunc vero, quando aliquod ex laborum suorum primitiis solatium exspectant, me, in quem eas impenderunt, videre, atque fortassis etiam, quid in me Sacro-sancti Status, quem sub Pastoralibus auspiciis Excellentiae Vestrae hodieque amplector, religio innovariit, experimento discere desiderant. Ut haec corum vota, qua licet, promoveam, pietas filii in Progenitores veluti jure sibi deposcere, videtur: Qvare hoc uno nomine, non mei, sed Parentum causa Excellentiae Vestrae, penes quam profectus, defectusve mei notitia et decernendi potestas est. Clementiam supplex imploro: ut sicos feci progresus, ut Parentibus quidem latitiae. Clero autem sim honori, de profectione mea statuere benignissime dignetur, sin autem nondum eo perveni: me cuivis Dispositioni Excellentiae Vestrae, quemadmodum debeo, et fucio libenter, humillime submitto, atque submississima veneratione persevero Excelleniae Vestrae Humillimus Servus. et Cliens Josephus Koller |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820