LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Excellentissime Illustrissime ac Reverendissime Domine Domine et Praelate mihi Gratiosissime Benignissime! Pro addito usibus meis Péterffio Excellentiae Vestrae Manus cum veneratione exosculor Exemplum quod e variantibus duobus moliebar nuper absolvi quadringentis septuagenis frequentiora alterutrius ub altero dissidia notavi. Reliquum operis est, ut eas quae praeterea sensuum sunt pugnare colligam, ac adscita historia, aliisque, quoram interest. Diplomatibus in perplexa re exitum inveniam. Eo quidem proposito ut cum multis monumentum hoc videatur apocryphum, qua potissimum ratione contra hos vindicetur intelligam; Fine autean eo ut per operosius inquirendi studium, in noscendis Matris meac juribus exercear. Cujusmodi in quaestione quia eae, in quibus forte causa transacta sit: lites ac Judicia plurimum luminis asserunt, mutuas Zagrabiensis ac Quinque Ecclesiensis de Juribus actiones, prout in Acta Publica relatae sunt, transcribo. Quod cum perfecero, Idem qui omnia hactenus, alia deinceps Literaria hujus generis instrumenta magno numero mihi suppeditabit. Membranarum decimi tertii saeculi lectionem commode conjicio, unde ego saltem Baringium ad meam necessarium fore non puto. Haberem proinde quidquid ad Episcopatus notitiam desiderandum est, Viennae, nisi Historia Episcoporum Quinque-Ecclesiensium non esset nisi Posonii. Quid tanto destitutus adminiculo hucusque praestiterim, brevi Excellentiae Vestrae conspicuum erit, cum Instrumentum Andreae Secundi a Conventu primum Varadiensi, deinde Simeghiensi transumptum cum animad versionibus humillime submittam. Qui submissa veneratione persevero. Excellentiae Vestrae Humillimus servus et cliens Josephus Koller Viennae die 1. Febr. 1766. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820