LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [490]

490 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Bécs
Pécs
1766-01-14
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1766/16-17.

Excellentissime Illustrissime ac Reverendissime Domine Domine et Praelate mihi Gratiosissime Benignissime!

 

Quae studia Excellentiae Vestrae probari intelligo, in iis conscia Excellentia Vostra proficere affecto quam studiosissime. Quemadmodum autem res diuturni fuit laboris vel modicum ex iis fructum ostendere, ita ego hactenus istud duntaxat operae meae specimen exhibere possum: Singulare Monumentum Privilegiorum Episcopatus Quinque-Ecclescensis descripsi. Continet hoc transumptas a Conventu Monasterii Varadiensis et tardius a Conventu Monasterii Simeghiensis Andreae Secundi Literas Privilegiales Bartholomaeo Episcopo Quinque-Ecclesiensi concessas. In his omnia a Vecustioribus Regibus in favorem Ejus Ecclesiae constituta stabiliuntur, referuntur Literae Fundationis Sanctissimi Regis Stephani contineat praeterea Limitum VEcclesiensis et Zagrabiensis Ecclesiarum Sanctissimi Regis Ladislai, ubi aperte Posega et quidquid a Savum a Dravo est in Jure Dioecesano et justa Decima Quinque-Ecclesiensis Episcopi censetur, constitutionem, Donationem Radonis Palatini ab Andrea Primo Rege et fratre Ejus Duce Adalberto ratam habitam, Liberrates secundum Priorum Regum Indulta ab Andrea Secundo recensitas, Factam sub Sanctissimo Ladislao Stephano Quinque Ecclesiensi de Desiderio Colocensi Possessionum Suae Ecclesiae invasore satisfactionem, hujus a Bela Tertio adjectam confirmationem. Demum Novam ab Andrea Secundo Bartholomaeo Episcopo faetam Ecclesiae Donationem. Hoc ego Monumentum Monumentorum transcripsi e duplici exemplo: Altero quod juxta transumptum Leopoldinum Episcopo Zagrabiensi datum Balthasar Kerchelich Bibliothecae Palatinae Custodi misit. Altero quod in Processu QuinqueEcclesiensi allegatum habetur. Cum haec discrepent, nunc adorno exemplum, ea quae praestare videbatur, in textum recepta, quae minus, inter Variantes ad marginem adnotata Lectione. Idem meus in Diplomatica Magister Excellentiam Vostram de studiosissima Sua obsequendi voluntate certiorem facit, ac nunciat, opus mihi fore Baringii de Diplomatica opere, in quo praesertim Scripturarum in veteribus usitata Diplomatis compendia explicantur, brevi enim Ejus auspiciis Originalium Lectionem exordiar. Si jusseris Excellentia Vostra, hic apud Kraus Bibliopolam mihi comparabo. Timonis quoque Epitomen Chronologicam recessariam mihi esse adjunxis, simul et quendam de Abbatia S. Gotthardi Tractatum, quem in Bibliotheca Excellentiae Vestrae Posoniensi esse tenuiter memini. Quidquid de his Excellentia Vostra Gratiose mandare dignabinur, ei me, quemadmodum debeo, lubentissime Submisseque conformabo. qui ciin Paternarum Excellentiae Vestrae Manuum osculo submissa veneratione persevero

Excellentiae Vestrae.

Humillimus Servus Cliens

Viennae die 14t Jan. 1766.

Josephus Koller

2023-05-25 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820