LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [489]

489 
Pray
György
Klimo
György
1710-1777
Pozsony
Bratislava
Pécs
1774-11-12
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL 1. c. 004. 0037.

Litteras coninuatae mei apud Admodum Reverendus Dominus Vestrae. memoriae Testes, libros item Bibliotechae mea auctarium gracissimo animo accepi. Hos viter Vincentius Drascovitii Anteccessoris mei insigni raritate sua, ne dicam Singularitate eminet; Est praeterea ad distractos in negotio Religionis popularium nostrorum animos in unius petrae solidate colligendos confirmandosque utilissimus, quam praesertim ob causam, eundem novis Typis vindicare ab interitu, et communi Ecclesia Hungaricae bono publicare cogito Verböczius Hungaricus quamquam Blasio Veres interprete jam Anno 1565.

Debrecini excusus fuerit, adeo pauca tamen cujuscunque editionis Exemplaria extant ut inter rariores merito numerari debeat. Erunt itaque inter codices Bibliotheca mea isti duo egregii, et quousque gnari dei Litteraariae aestimatores superfuerint, praecipuo in honore neque magis, quid de opusculis Admodum Reverendus Dominus Vestrae constituam, delibero. Quemadmodum enim priora ejusdem opera in Bibliotheca mea conspicuum locum jam occupant, ita haec, tanquam ejusdem Parentis faetus haud absimiles, in corum Societatem cum honore deducendos curabo. Quibus rebus etsi non modo optima Admodum Reverendus Dominus Vestrae erga me voluntas plene mihi probata Sit, verum etiam eidem his qua officiis, qua Beneficiis me plurimum obstrictum esse profitear, tamen habeo, quod suocenseam, nimirum dudum promissam Admodum Reverendus Dominus Vestrae ad nos profectionem nondum hactenus susceptam esse, quod si tantillum curet, confido, dabit operam, ut quamprimum licuerit ad me, vel saltem ad liberos suos, qui hic ita habentur liberaliter invisat. Nune quidem, quam eidem gratiam referam non invenio, duntaxat cupio, ut valeat, ac vigeat, quibus adminiculis ad prosequendum praeclaros labores suos opus habet, atque hoc ipsum me impulit, ut de liquore apud nos familiari, quem Admodum Reverendus Dominus Vestrae salubrem esse intellexi, Vasculum Aurigae qui Fehérvarium huc devexit, ad Eandem perferendum comitterem. In reliquo jugicum aestimatione persevero. Quinque Extesiis 1774. novembris 12

A. R. D. Georgio Pray

2023-05-15 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820