LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [468]

468 
Weigand
Johann Michael
könyvkereskedő
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Pest
Eger
1793-07-10
MNL Heves Megyei Levéltára
XII.3.f VI.classis 14. nd.

Excellentissime, Illustrissime ac Reverendissime Domine comes, Episcope, Domine Domine Patrone, mihi gratiosissime!

 

A clarissimo Domino Stephano Katona nuper admonitus, ut clatis de me reversalibus anno 1790 satisfacerem, ad calculum revocavi peccuniam, quam ex duobus Historiae criticae Regum Hungariae Tomulis, mihi, et XI. et XII. qui sub auspiciis Excellentiae Vestrae Typis ecliti sunt, redacta hactenus est.

 

Ea vero summam centum Florenorum jam aequat. Hos igitur vel nuno statim, vel ubi major summa, venditis pluribus Tomulis adereverit, paratus sum Excellentiae vestrae, quam primum libuerit, transponere. 

 

Si tamen Excellentiae Vestrae magis placeret, aliquos in usum Bibliothecae suae libros accipere; secundum reversales a me datas, eos ubi rescivero, qui defiderentur, cum omni promptitudine transmittam, ac ad alios quosinnque procurandos cum omni submissione meam operam offero, meque cum humillimo sacrarum manuum osculo gratiis Excellentiae Vestrae commendo.

 

Excellentiae Vestrae

Pestini. Die 10. Julii. 1793.

 

Humillimus cliens

Joannes Michael Weingandia

Bibliopola



2023-01-11 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820