LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [383]

383 
Hyros
Sámuel
Révai
Miklós
PIM
Pozsony
Bratislava
1793-06-20
Országos Széchényi Könyvtár
OSZK QL.2225/A, f. 032r-v

Samuel Hyros NicolaoRévai S.

Nae tibi Minerva, Musaeque omnes iratae merito fuissent, situa Latina in tenebris latere, quam emergere foras, atque in lucemprodire maluisses. Interire enim tam praeclaros ingenii tui et humanitatisfructus aequum non erat. Itaque et illis, qui tibi, ut ederes, auctoresexstiterunt, magna profecto gratia habenda est. Quod quidem tuum munusculummaximi muneris loco scito me habere, mirificeque eo delectari, cum per se, tumquod in eo nostrum etiam nomen oblivioni velut ex manibus extorquere, acmemoriae sempiternae adverere studuisti. In quo tamen vereor, ne tu plus animoerga me tuo singulari, quam quod esset aliquid in nobis magnopere laudandum,tribueris. Quare, quid egeris, quidve molestiae tibi nostra caussa ipseconsciveris, ride. Nam, si qui erunt, qui de me dubitent, minusque nobis, utplerisque, qui laudantur, accidit, quam tu praedicaris, tribuant: tum tuumerit, ea, quae nobis tam liberaliter tribueris, non meum, defendere.

Adiunxi Caesarem, et Porphyrogenitum, aFrancisco Faludi, cuius tu ingenium et industriam ab interitu in perpetuumvindicasti, deinde Attilium Regulum, et Iosephum Aegyptium aMoyse Léstyán redditas hungarice. Has a P. Iacobo Hebeler /: rogaram enim, cumille anno superiore Posonium excurrisset, neque invisisset :/Vienna accepi, uteas tibi, si edendas censeres, traderem et donarem, mecum sentiente ipsoHebelero, qui se amicum esse tuum praedicabat. Tempus urget, quominus liceatplura scribere. Vale.

Posonii 20ma Junii 1793.

Sed Hebelerum iam esse mortuum, puto te ex aliisintellexisse.


Latin
2021-09-21 00:00:00
Rédey János
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820