LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1208]

1208 
Katona
István
https://hu.wikipedia.org/wiki/Katona_István_(történet%C3%ADró)
gróf
Kollonich
László
1736-1817. Katolikus püspök, kalocsai érsek.
Kalocsa
1807-09-20
Kalocsai Főegyházmegyei Levéltár
KFL I. 1. c._perszonális iratok_Katona

Excellentissime, Illustrisime ac Reverendissime

Domine Comes Archi-Episcope!

Domine Praelate ac Patrone Gratiosissime!

 

Magis in dies crescente verum omnium pretio, necessitas quoque seminari nostri stupendum mihique pudendum in modum crescit. Virto tamem pudore, cogor iterum ad paternam Excellentiae Vestrae benignitatem innatamque liberalitatem pro filiorum suorum sustentatione necessaria cum fiducia recurrere. Quibus hoc anno rebus ad huc indigeamus, consumtis praeter assignatam seminarii dotem etiam quatuor illis millibus, quae iam Excellentia Vestra hoc anno dignabatur assignare, hic acclusa Vice Rectoris schedula indicat. Praeter ea, quae hic speciatim exponuntur, ait, lignorum et frugum pretium tria circiter millia hausturum, nihil interim de saginatis seminario necessariis commemorando, quos si liberalitas Excellentiae Vestrae non assignaverit; pluribus centeris florenis opus habebimus.

Haec de necessitatibus seminarii. Sed Ecclesiae quoque Metropolitanae necessitates quantum

creverint, ex acclusa ceroplastae schedula patebit. Ille libram cereorum aliis vendit tribus florenis, triginta cruciferis, nobis minus quindecim cruciferis. Et tamen haec solae candelae, facibus, pro quibus ab Excellentia Vestra liberaliter submissis gratias, quas possumus, maximas

agimus, non computatis, oltra 2300. forenos ascendunt; quam tamen fundatio rum interusuriis ad 2000. non affargat. Minus igitur nihilo remanet pro vino, oleo, thure, lignis quorum ibidem pretium in dies magis angetur. Et tamen praeter haec servitores ecclesiae solvendi 500 flor. sacrae quoque vestes partim veteres sarciendae, partim nonae sunc intendum curandae. Hoc anno quidem Excellentiae Vestrae singularis in spongam suam manificentia huic necessitati succurrit. Sed, quid in futurum, si rerum idem pretium nihil imminutum, sed potius auctum fuerit, agendum sit, Excellentiae Vestrae sapientissimo iudicio substernimus.

De Ritualibus, quorum exemplaria iam pridem defecerunt, iam alias Excellentiae Vestrae scripseram, ut vel ex typographia, siquid adhuc superest, redimantur, vel exemplaria compacta, quae in bibliotheca Excellentiae Vestrae reposita sunt, in hunc usum benigne cedantur. Clarum enim est, Ecclesiae ea non posse.

[...]

 

Coloczae 20 septembris 1807

 

humillimus servus et filius

Stephanus Katona

Latin
2026-04-26 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820