LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1206]

1206 
gróf
Kollonich
László
1736-1817. Katolikus püspök, kalocsai érsek.
krompachi és gronosztovi
Cornides
Dániel
PIM
Nagyvárad
1782-02-22
MTA Könyvtára és Információs Központ
Kézirattár. Magyar irodalom Levelezés 4r 156.

Eoc libro Cl. Domini Pray, Specimen Hierarchiae Hungaricae nuncupato, clare intelligo, sublicas litteras Uladislai II in quibus de supremo Comitis officio Comitatus hujus Bihar, Valentine Varadiensi Episcopo collato agitur, ex autographo in Transilvania desumptas per DVestram Sptem communicatas fuisse. 

Cum autem authentico hujusmodi Documento nunc comprimis opus habeam, sed etiam nemo ex ejusmodi documento, praeter Episcopos Varadiensis, in quorum gratiam editum est, alter utilitatem capere possit; nulli autem ex hoc noceri queat, ideo DVestram sptem hisce officiose require, ut, cum D Vestrae Spti necessario constare debeat, ubinam Documentum hoc existat, seu ipse a possessore ejusdem ad rationem mei, in origine impetrare conetur, aut me ad tum, apud quam Documentum illud conservatur, dirigere non gravetur, ut ipsum litteris meis convenire possim.

Hoc sane singularis benevolentiae studio nihil mihi gratius acceptius nihil accidere poterit. ego vero, quod ad impensas adtinet, nihil desiderari patiar; immo etiam DVestrae Spti peculiariter me devinctum profitebor. qui de reliquo singulari aestimatione maneo

 

Ladislaus Kollonich

Episc. Varad.

 

Varadini die 22 Febr. 1782. 

Latin
2026-04-16 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820