
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
| könyvtáros |
Perillustris Domine Secretarie Due mihi sing colendissime!
Pro transmissa mihi charta gratias ago maximas. Adtulit etiam eadem occasio funebrem Orationem Rmi Dni Molnár, quam, sicut Ecxellmus D. Archi Praesul ordinavit, in Gallica compactura ligatam in Bibliothecam reponam. oro demisse velit P. Dvra mittere Orationem a Dno Nagy in Installatione Budensis Universitatis ditam magno desiderio tenemur omnes legendi illam. Opus habeo praeterea opusculis Sonnenfelsianis ideomate Germanico hujus argumenti: Politzey Handlung, und Finantz Vissenschhafft. Si opuscula haec integra in licitatione Gloszeriana pro Bibliotheca empta fuissent, rem pergratam mihi faciet, si quamprimum illa transmiserit; ... vero, emat illa pro mea parte perferibatque pretium, atque prima occasione misi dignetur mittere. parcat quod incommodus esse pergam, fretus amicitia hoc ausus sum. A proximo Dominico die adeo excrevit Danubius, totamque hanc planitiem inundavit, ut per pontem, qui penes Domum Tekliscianam est, jam sicco pede transire non possimus. hodie porro nimia ventorum vehementia commotae aquae decumanos attollunt fluctus, nisi Neptunus, Aolusque aquarum vim, furoremque cohibeant ventorum perivimus. An Musae deliciis Montis Parnassi assuetar in pralustri hac valle hospitabuntur? Pretium Librorum auctioni expositorum exignum omnino est. sed tribuamus id infelicitati nostrorum temporum, quibus Librorum copia viles eos reddit, at hoc criticis relinquo. Quod reliquum est, sit laetus, et hilaris, mitique aliquid de laetitia, si potest, impertiatur. Colocae 21. Febr. 1781. Humillimus Servus Andr Fogarassy |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820