LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1202]

1202 
Kibler
Ignaz
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Bécs
Pest
1776-08-30
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447. 9. no. 185

Tandem primam demandatae mihi curae Rationem ad ipsam hummam Excellentiae tuae reverendissimae personam  (nam hoc faciundi amplissimam utique provenciam et sacratissimo ore ipso clementer Indeptus sum) humillime reddo. a quo excellentia tua reverendissima Viennam discessit, nihil mihi potius erat: quam in Altiis literariis sollicite percontari, ubi rarorum scriptorum Opera hinc inde venumdanda laterent. Labor longior omni fructu caruit, cum fruges e scriniis monachalibus difficillime protuberent ac etsi non raro duplicata maturescant, nihilominus falte rarissima de cucullis demettantur. Cibii ergo ad relationem cuiusdam amici ad confinia Moraviae, ibi in quemdam superiorem cui numus charus, raritas venalis opportune incidi. hic ..... suum literarium (inmuta alias facilitate) reseravit, (...), hos inter multi prostantissimi opperebantur: Montfaucon, Syrmond, Scriptores Histor. Byzant. (quorum vero plurimas in celeberrima ac copiosissima collectione Excellentiae tuae Reverendissimae jam prostare pone notam (ideoque ex illo solum quinque rarissima opera (quae addita lista exhibet interim episcatus ac mercatus sum; donec de omnibus catalogus  conscribatur, ut qua opera ex eo tunc seligere lubeat, intelligi queat.

Locum Schwarza  18 milliaribus, abhinc dissitum, cuius Excellentia tua reverendissima ad me meminit, et ubi wurmbrandiana vere prostantissima, Bibliotheca pulverulenta dormital, ipse adii, et perlustratis omnibus sensi: illam e somno prius non epperrecturam esse, nisi potenti marsupio Integra (hic enim voluntas Possessoris est) devebatur; quod vie a magno viro exspectandum venit, quoniam tertiam partem occupant. Ego in aliis angulis illius raritates indago et cohquiro. de novo ante aliquot dies cum quondam Bibliothecario (qui 40 milliaribus Vienna degit) in prandio conveni qui, sermone ultro citroque habito, mihi fatebatur: se ultra 8000 duplicatorum in suis numerare, quos oquo pretio vel aliqualis commutatione distrahere percuperet. me hoc novitas jucunde affecit; cum vero mihi jam desunt, qua adesse necessum

foret, tempori servio, donec adsint. Sic undique vigil excubo, ne aliquid elabatur, quorum Excellentissimum, ac Clementissimum D. D. meum veram .... futuris diebus perfundam. Interea pie spero: hocce opera, quae modo collegii Excellentiae Tuae Reverendissima probatissima fore, et pretium eorum nullatenus ipsorum Praestantiam quodam modo coaequare; siquidem sola Biblia haec in Bibliotheca Bentlejana 150,  parata sunt. quanti autem in unica Bibliotheca Gottwicensi steterint; certo majoris, qui  arbitrantur. jam nil superest, quam ut sacrata me ...: cuinam illa modo transmittenda tradam; quae, si pertepero obedienter fatiam.

Haec ergo sunt sacratissime Archi-praesul! quae ad amplissima imperata tua hic atque ibi gero. unum precor: perfugium apud te tutum, et quorum coram mihi benignissime recepisti, porro etiam esse patere: illiusque clementiae, qua tuo etiam beare dignaris, partem aliquam in me dispensa. qui submissime emorior. dabam Viennae 30. Aug. 1776

 

2026-01-29 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820