
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
In humillimis meis de 29 mox elapsi mensis ctobris certiorem reverenter reddidi Excellentiam Vestram Reverendsissimam de omnibus, que ad implenda sunt ab Excellentia Vestra circa duos libros Ruthenos per Bradactium censuratos, et approbatos, et deinde ab excellentia vestra rescitos, et prohibitos tanquam schismaticos, prout in veneratis suis de 125 alapsi mensis septembris huius anni. Rum igitur spes mihi ut, ad implenda ea fore, et esse ab Excellentia Vestra Reverendissima, rogo etiam eodem tempore Excellentiam reverenter, ut velit mihi transmittere tum copiam mandati aule viennensis, quo eadem aula utrosque libros reprobavit, et prohibuit, prout in ventis suis de 10 mox elapsi, de quibus humillimis meis hisce percedentibus de 126 dicti mox elapsi, tum etiam reflexiones Excellentiae Vestrae , dum Vienne erat, circa Greci Ritus libellos datus, et eiusdem Bradactii ad eas responda, ut possim eadem omnia in sacra congregatione indicis tradere. [...] Roma 12 novembris 1771 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820