
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
[...] Dominus Cardinalis castelli, cum quo colloquium habui super libris, et catechismis pro ruthenis, et valachis, cerabit Ipsemet habere a Typographia Propaganda Fidei notulam ipsorum. Eadem, prout mihi dixit transmittenda Exc. Rev. Vestre ... erit ab ipso Domino Cardinale in eius litteris, in quibus responsum habit litteris Exc. Vestrae ad ipsum directis sub dato 16 mox elapsi. Venem, si notula dicta ab ipso Domino Cardinale nequaquam in eius litteris dictis transmittatur (aliis negociis distracto), nunciare id mihi digetur. Nam ipsum tunc rogabo, ut veli eandem mihi tradere. Ceterum, prout mihi dixit, pauca exemplaria dictorum librorum suis loco, et tempore habere poterit Excellentia Vestra, quia in Typographia dicta ad sunt pauca exemplaria ipsorum librorum. Duo scent Libri, qui rome ad sunt pro Iudeis tam convertendis, quam conversis, et sunt italico, et ebraico sermone insimul concinnati. Idem sunt sequentes L’Ebreo catecumeno instruito ne procipali misteri della s. fede cattolica della legge di Mose, e dalle scritture de Profeti, opera divisa in dieci istruzione, e composta dal P. Lettore Lorenzo Filippo Virgulti dall’ordine de Predicatori, e Predicatore delli Ebrei in Roma. Introduzione alla fede fatta in forma di dialogi da Fabiano Fiochi dal morte S. Savino Lettore di lingua ebrea nel collegio de neositi di Roma nella quale con ragioni efficacissime, per intelligenza de sacri profeti, e de dottori ebrei, si risolvono i dubi che sogliono fare li ebrei contro la veritá della nostra S. Fede. = Ultriusque libri exemplar unam e ... per me fuit pro Excellentia Vestra, et uterque transmittandum, si placuerit per expeditionem Bulacchi, et profunda cum veneratione sacras vestes [...] Roma 20 septembris 1768 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820