LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1168]

1168 
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Róma
Eger
1768-03-22
Főegyházmegyei Levéltár, Eger
AEV 2266

Tibi Illme, ac Rme Domine, merito testabitur Illmus ac Rmus Dominus Quinqueecclesiensis Episcopus, nec non et Vespremiensis, quanta pollet in negotiis agendis hic Romae, fide prudentia, ac praxi Dominus Canonicus Giordani, qui et Germaniae, et istius Regni multas perlustravit Provincias quique mihi carissimus adeo est, ut eisdem omnibus, queis praeficitur rebus, ego studium meum, operamque ita do, ac si de peculiaribus meis ageretur mihique creditis commissionibus. Eumdem canonicum tibi toto ex corde commendo, ut apud sanctam hanc sedem tuis vacet, si quae occurrent, negotiis, te certum reddens, eius cura, atque indefessa diligentia semper te futurum contentum. Me tuum, Illme, ac Rme Domine, tuaromque rerum curatorem in illius persona habebis, ac de facto illum.. invenies  meliorem, quam refero. me tuae interim commendo amicitiae, ac antiquo, quo tuam benemeritam familiam prosequor obsequio, ac tuas vero ex corde manus deosculor 

 

 

Romae [...]

 


Latin
2025-10-02 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820