LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1162]

1162 
Büky
József
Eszterházy Károly könyvtárosa
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Eger
Eger
1788-03-11
MNL Heves Megyei Levéltára
HML Eger XII_3_f VI_classis_8nd

Informatio Bibliothecarii humillima

 

Opus L’Art de Verisier inscriptum, editionis Parisine Anni 1784 apud nos extat ..., in ultima expeditione transmissam, sed in paucioribus tomis, quam Bibliopola Dominus Gay referat; nam praeter Tomum ejus Primum, et Tomi secundi partem usque ad primi Alphabeti literam per inclusive ad nos aliud non pervenit. Supplico tamen apud Excellentiam Vestram humillime pro operis hujus continuatione, et complemento, nullus enim hactenus et Instituto de Chronologia tam fundamentaliter pertractavit, quam opus praesens: postquam igitur initia hujus operis ex Paterna Excellentiae Vestrae munificentia ... sumus, dignetur et pro reliqua ejus continuatione Excellentia Vestra Paternam suam largiri gratiam.

Continuandum proinde esset praefatum opus a tomi secundi alphabeti primi litera 2 seu a pagina 61 inclusive, ad subsequas Phyliras, et Tomos.

Humillime praeterna insinuandum habeo Excellentiae Vestrae, quad Eminentissimus Cardinalis ab eodem Domino Gay comparaverat pro Bibliotheca nostra Caroli Du Fresne Glossarium mediae, et infinae latinitaus. Editionis Parisinae anni 1736 in film aj. Tom 6. in compactione autem ejus observavi Tomum sextum cum refectu duorum foliorum transmissam fuisse: unum scilicet ... decrat in tomi hujus sexti primi Alphabeti litera B a columna inclusive ad columnam 28am inclusive alterum vero folium decrat in ejusdem Tomi Alphabeti secundi litera 29 a columna 621 inclusive ad columnam 624 inclusive. Perscripti illud Eminentissimo Cardinali, sed dicta folia 3.... sunt transmissa; hac ergo occasione Dominus Gay defectum etiam eorum foliorum referciat.

Idem dominus Gay administravit ad nostram Bibliothecam M. l’Abbé de Berault-Bercastel Histoire de l’Eglise. A Paris 1778. in 8vo. Cujus Historiae sedecim Tomos in Bibliotheca habemus. Innotuit vero mihi, quod recenter aliquos ejus Tomi accesserint pro his etiam accessionibus celebris hujus Historiae Ecclesiasticae, e Tomo decimo septimo, quae sequntur, paternam excellentiae vestrae gratiam humillime insto, et sacras Excellentiae Vestrae manus demississime exoscula.

 

Agriae die 17 mensis Martii 1788

 

Josephus Büky

Latin
2025-09-09 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820