LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1161]

1161 
Markhot
Ferenc
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Eger
Eger
1790-09-21
Főegyházmegyei Levéltár, Eger
AEV 2823

Quia, sit volente ac disponente summo rerum arbitro Deo, florentia olim sub sinu Excellentiae Vestrae, sed Fato nuper suppressa, Thuologica, Juridica, et Mathematio- Philosophica Studia, ad suum priorem statum id est ad premium Excellentiae vestrae, sub quo nobilissime fundata, et in Emolumentum Patria stabilita fuere, rursus ac iterum redeunt; ego indignus patriae. Filius, cum caeteris bonis omnibus, eam arnantibus, qui perennem ac perpetuam apud seros Posteros etiam, in ornandis promovendisque unicipro pro Incremento illius, nobilissimis his studiis, Excellentiae Vestrae, ut primi munificentissimi Patris. Patriae, Gloriam cordicitus, quod nec decrit, optamus, summopere ex toto Animo, id ita, pro nostri etiam, qui hanc sub Alis Excellentiae Vestrae, Civitatem incolimus, ... Fructu, et utilitate, quam si vano, et damnoso prorsus multorum inquietorum postulato ac desiderio, etiam Decies, Regia Civitas fieret, evenisse gaudeo.

Quae dicta veterana Lycei hujus Agriensis Studia, ubi suum itirum, pro nutu Excellentiae Vestrae novum sumpseriut Initium, si cum gratiosa Venia, Excellentiam Vestram, ego vilis Homo, interpellare audeo omni utu bonorum Sensu et Voto, Excellentiam Vestrum, per illum Patriae Amorem, quo in eam, studia promorendo fectur, oro et obserro, ut nobile illud, et humano generi uti utile, ita in his partibus etiam, in ipso meditulio Regni pernecessarium; Medicina nempe Studium, uti Anno 1765. primus Excellentia vestra, in Regno Hungariae de Medicina inducenda cogitando, deliberandoque, me primo aque omnium in ea Professore gratiose delecto, et publice docente, communi cum applausu et gaudio facere dignata est pro bono publico; nunc iterum, eodem publicae utilitatis fine, iisdem praelaudatis eminentibus Trium Facultatum studiis velut Facultatem quartam, adjungere dignetur et velit, ac una magnanimi sua virtute, sub actu vigente.

Diaeta, apud Status Regni efficere, ut Lycaeum hoc Agriense, non paucis sane Excellentiae Vestrae sumptibus pro his omnibus studiis erectum, cui par, ... in magnificentia structurae, quam in apparatu omnimodo pro qualibet scientia junctim simul cum Turris Mathematicae et insignis Bibliothecae excellentia, me ipso, cum pluribus aliis multum per Regna experto, in Europa vix inveniri potest, Titulo Universitatis Episcopalis Agriensis ... stabiliatur, ne forti tam sumptuosi, Regii plane, operis molimen, et Sanctam pro Patria Intentionem Excellentiae vestrae, ars invidiae iterum, uti prius dum postliminio primum persuasa in id Majestate Universita Regia Tyrnaviae execta est evectat et annihilet.

Una Universitas, uti recens Regia execta viget pro tam vasto Regno, ut Hungaria est, non consideratis etiam Transyvania, Gallicia et Lodomeria quae ad eandem Coronam pertinent, non sufficit; ex multis praesertim distantia Locorum, et sumptuum discere in ea cupientium causis; Regi vero plures una in suo Regno erigere supervacaneum foret; potestigitur, uti in aliis Provinciis, praeter Regiam, alia etiam Universitas in Hungaria, ubi zelo boni publici sumptibus non parcitur, uti haec Episcopalis Agriensis non paucis surrexit, in publicum comodum erigi, et legaliter stabilivi; uri Ollomucensis in Moravia aq episcopali, ab episcopo olim Wilhelmo erecta, et a Principe Terra approbata et stabilita est.

Tribus praedictis Facultatibus stantibus, pro Medicinae Studio ud Facultate Quarta, nullus aptior et comodior in toto Regno Locus est Agria uti id alias jam in primo meo, de intro ducendo in Regnum Studio Medicine, Anno 1764 facto humillime Excellentiae Vestrae projecto, inculenter deduxi, atque etiam dum Anno 1769. Triennio post captum et vigens ... hic studium, Viennae Graduationis pro Doctoratu Privilegium obtinere volens, approbante Cancellario Eszterhazio; vice-Cancellario Fekete, et Switennio Archi- Medico Aulae pro recommendatione apud Majestatem, successu attamen Contrario, Gloriam Excellentiae vestrae invidentibus, demonstravi.

... Agria in meditulio Regni, Aqualis audere volentibus ex omni parte accessus 2 pro scientia rei herbariae sylvarum montes ampli, et proximi, herbarum et mineralium omnis generis et specie.. ditissimi Domi vero pro horto Botanico in Cinctura Pomoerii Excellentiae Vestrae, locus, quem in eum finem, si studium continuatum fuisset, destinare dignata est, sine pari, tertio pro informandis in Praxi Medicinae Alumnis, est Nosoconium FF. Misericordiae ob vastitatem Civitatis et Incolarum copiam, fere semper aegrotis plenum, aeque episcoporum munificentia erectum: 4to pro informatione pharmacutica et chimica, extant Apothecae duae, bene instructa, et bonis semper operantibus subjectis provisae: quae omnia studii Medici beneficia, cum flore simul ... dictarum Scientiarum, praesertim naturalis Phylosophiae Physicae, quae Medicinae soror est, punctim contiderando, nulla Civitas in Regno est, quae haec simul actu habent, atque ideo pro stridio Medico aptior sit Agria.

In forte obstare posset, quod pro Medicinae Professoribus, qui Terni adulto jam studio esse solent nulla sit hactenus fundatio, et Excellentiae Vestrae meltum jam nimis id esset facere, quia innotuit, quod pro deo etiam Basilicam erigendam distinare dignata sit! quod fortunare velit ille ipse altissim... [...]

Filius, si quid virtutis Medicae in me est, pro amore illius et veneratione Excellentiae Vestrae, me, quantacunque levi subsistentia sim uti antea sub primo Instituto, nun iterum, donec vivo et possum humillime pro docendo hoc studio admentem et normam communis, ubiqe Authoris Boerhavii et Scriptorum ejus, quae jam tunc per Excellentiam vestram comparata in Bibliotheca exstant, gratis pro Deo offero et devoveo.

Facto per me solum in dandis primum Institutionibus Anatomiae et Theoriae Medicae ex horis in dies cum demonstratione, scaeleti, dum jam ad Institutiones Praxeos ducendi exunt Studentes; tunc jam Sequi debet Professor alter, Theoriam ad mentem eandem assumpti Authoris docturus; quod ... praestabit libenter.

D. Medicus Dosler, quia et ille multum Patriae tenetur; caetera sensim, ut botanica, Chimica, chirurgica, pharmaceutica, et obstetricia, pro nutu Excellentiae vestrae, uti et prosectiones anatomicae, per quem chirurgorum fiant, disponi possunt et ordari; nam enim Excellentia Vestra tam comitatus perpetuus supremus comes est, ... Civitatis perpetuus terrestris Dominus; potest igitur Excellentia Vestra, uni vel alteri Chirurgorum Salarizato, capaciori prosectionis Anatomicae, Chirurgiae, et Artis obstetricae officium Authoritate sua imponere, si sponte nollent id facere; aut alios qui talia possunt et volunt, suscipire, Botania et Chimia ad unum Sagax Subjutum pertinent; sed quia sumptibus indigent, donec primo decursu Studii habeatur, subjectum Capax et modus, de his determinari, uti necesse non est, ita nihil potest, dabit Deus his quoque finem; Excellentiae vestrae multa magna fecit, Successori olim etiam aliquid facere relinquendum est.

Haex Excellentiae Vestrae in summa humilitate, summo zelo tam nobilis pro Patriae Bono, inducendi, in suum eruditum Lycaeum, pro 4ta Facultate, Studii Medici, proponenda pensanda, et pro gratiosa adinventae Rei voluntate, determinanda substernere et proponere praesumpsi, ego vilis homo, qui antiquae Gratia, et Benignitati commendatus, constanter sum, et persevero, Agriae 21 Sept. 1790.

 

Latin
2025-09-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820