
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Pragae 10. Junÿ 1780. Illustrissime, Reverendissime ac Excellentissime S. R. I. Comes Domine Domine Gratiosissme Octua genario major, et senior hisce compareo in conspectu Tuam implorando Gratiam zelosissime, promptamque Resolutionem. Per 50. et plures annos ex omnibus mundi angulis, congregavi Librorum Suppellectilem, saltem jam ad Sex millia Exemplariorum sese extendentem, pro augenda particulari utilium Bibliotheca, et siplacet profuturorum etiam pro Universitate Academica. Absque adulatione affirmare ausim: sola librorum compactura ultra duorum millium florenorum summam constiterit, et indubie pretium idipsum etiam excesserit. Qvia vero jamjam advesperascit, in hac provecta aetate, meis rebus prospicere volens: urgeor totam Librorum collectionem, eo pretio distrahere, quo vir librorum gnarus, in arte peritus, et conscientiosus valorem taxaverit, contentus decretoriam sumam amplectendi. Ne autem Postarum expensae excrescant nimium, hic et nunc Ideam aliqualem duntaxat Classium in adjecta pagina exprimo. Deinceps (siquidem gratiose indultum fuerit) successive cunctos, qui in folio, qui in 4to. in 8vo et 12mo formado sunt, submisse recensebo. Hujus aevi Philosophi Woltaire, Roussei, Argens, Bayle etc, soliciti fuere visibilem reddere, oppugnare, quin immo etiam Xtianismum pro possibili erradicare; ego vero pro meis ... viribus, curam impendi, tales conglomerandi Autores, qui orbem meliorem, probioremque efficerent, virtutes implantarent Xtianas, et pro Basi deservirent expugnandi: Atheos, deistas, Materialistas etc, cunctas deniquem, Numini exosas faeces. Oraculum igitur Tui Beneplaciti expectans expectabo, qui sum Praetitulatae Gratiae Suae Exx.ae demississimus et subjectissim. Joseph Roscher Weschehradensis Ecclesiae S. Petri et Pauli Senior |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820