
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Domine & Patrone Gratiosissime Sublimis favor, quo me Exc. Vestra clientem infimum repetitis hactenus vicibus recreavit, ut & Ejusdem Exc Vestrae magnanimus priissimaque consorti meae adhuc in capillis existenti, eadem occasione cum illa orphana, decedenti valdeque amatae matri inconsolabilis parentaret, data haec promissio: Ego Pater Tuus ero me adegerunt, ut rursum Gratiosum Exc Vestrae Patrocininum et suffragium demisse exorarem Scil: sextum jam in annum physicatus in H. borsodiensi provincia fungor, et sub hoc, nihil licet intentatum reliquerim, quo stricto muneri ex assesatis faciam, tamem non nullorum implacabili odio erga me ferentum unice ex hoc, quod Proselyta, see Catholicus sim, et eorum haeresim ejuraverim animos reconciliare frustra sategi ideoque continuo in spe et metu versor, ne data Restauratione per eosdem ex officio innocenter deturber. Et proxime eorum invidiae futilia tela experiri sequens Casus occasionem dederat. Ego Exc. D. Comiti Christophoro Niczky tamquam antiquo meo Patrono, nuper historiam novi saevissimi tamen epidemi ci morbi submisi: Idem, opus meum cum Exc. Consilio R. ... communicavit. Hoc dictum opus, facultatis Medicae Universitatis Budensis, et Consiliarii Sanitatis Josephi Skolonots, judiciis submisit, Ex quorum sententia praeattactum meum opus tamquam perutile et sua commendatione dignum, chyrusgisque ruri Medicinam exercentibus pro cynosura extradantum dijudicatum est. Excelsam idcirco Consilium, Senatui ante latae Universitatus intimandum duxit, ut sibi publicationem et impressionem et in Comitatibus distributionem memorati operis Cura habeat. Cujus fama cum ad aures merum inimicorum pervenisset, palam dixerunt, non me, sed Physici, ... Posoniensis memorati operis auctorem esse. Cogitavi, fors futuro Concursa pro Cathedra concurram? sed et haec fortuna vitrea est, et solido pectore indiget. Ergone juvenilis mea aetas hic Miskolezini marcescet? omnes certe hic circumstantia vitam curis agitant, ingenia obtandunt, tempus studio medico medico, aeconomico, animae saluti, rapiunt, et mentem ad incrementum boni publici tendentem, deprimunt. Incidit denis mihi, inter Catholicos vitam cum consorte mea & duabus masulis prolibus christiate educandis, sub alis Exc. Vestrae agere, & fors dat signa Deus ut Agriae degam. Hic nullius Medici panem desideratem, probe enim natura admoneor: quod tibi non vis alteri non feceris. sed unice summis gratis Exc Vestrae me meamque familiam comitterem sciret et fors vellet Exc Vestra me accommodare. Et ut sequentia motiva Exc Vestram caussae meae propitiam faciant enixe contendo. 1. Ut juvenis Medicus prim Budensi Caesareo Regio Militari xenodochio, ... in Aula Exc. C. Andrassy, demique in cottum Borsodiensi ad lectos infirmorum quam sedulis et faelie faelix fuerim, illi qui me aplicuerunt abunde testantur, in quorum aedibus nunquam fui, quia ex odio me non vocarunt ad aegrotos suos, me nec laudare nec vitaperare possunt, quod ad pauperes non solum gratis iverim praescripserim, sed aliquando ipse medicina sublevarerim deus & illi pauperes testantur Nonne in Exc. Vestrae gaudium esset, si Civibus Agriensibus simili sedulitate & misericordia servirem? de moribus meis et vivendi ratione, a sex annis ipsi mei inimici, nihil mali dicere andent, imo modestiam meam fateri cogantur, quod a nonnullis me sponte abstraxerim, ipsi tribuant, sibi ego enim socialitatem, prim cum Puffendorfio Optimo. 2. sed et in Celebri Exc. ... Bibliotheca adornanda opera mea aliquid valeret. Non arrogantia scribo, sed res ita est; libros et amo & eorum notitia fruor, praeterea linguis utor Gallica, Germanica, Hungarica, Anglica vero Hollandica sunt mihi familiares verum, quid Medicum V. ... in Caesario Regiam Viennensem Bibliothecam, quam hae qualitates intulerunt? igitus ubi praxi medea, carerem, hic operam meam utiliter impenderem, sine praejudicio tamen summorum Bibliothecariorum. 3. Debita consortis meae restantia lenius et sine exacerbatione incassare, & mores Francisci detteli Catorus attentione observare valerem. 4. Ne mihi in officio hic haereticus succederet, facile Exc. Vestra apud hujatem Exc. Supremum Comitem efficeret, ut alter Catholicus subsituatur. 5. Denique, ut non amplius Exc Vestram fatigem, sicuti meorum hacterus conatuum ratio semper ea fuit, ut scientiam Medicam novis enventionibus illustrem, ita si in hoc meo Curriculo sub Exc Vestrae alis ultra progressus fuero, cedet totum hoc ad salutem humani generis, & amp ad ornamentum incrementumque Exc Vestrae recens fundatae Academiae imprimis ... ad gloriuam ejusdem fundatoris cujus sub auspiciis & patrocinio novum hoc Musis conditum delubrum longe tateque prae ceteris ut emineat exfloreat, ex animo voveo. Caeterum si praeseirem, quod hisce motivis, & hacce intentione mea Exc Vestrae oculos offendam, millies ea revocarem, paneque & aqua jejunarem. Ego totus Ex. Vestrae sum, dignetur Exc Vestra mecum ita semper disponere, ut ex meae imo posteritatis etiam mea mente, piissimam Exc Vestrae memoriam nec Maulianum possit eripere Libitinae imperium. Ego at quo in Diaecesi Exc Vestrae orthodoxus vivo, pro inculumitate Exc Vestrae semper semoriorque oravi & orabo emoriorque Dabam Miskolczini Mayi 1784. intimus cliens & Servus Sammet Benko Mulos & Med Doctor et |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820