LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1157]

1157 
Madarassy
János
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Bécs
Eger
1776-09-20
Főegyházmegyei Levéltár, Eger
AEV 2267

Librum Germanicum, cui titulus Vatter der armen esset, neque in Bibliotheca Dni Praelati ad S. Dorotheam reperire potui; inveni tamen ibidem alium Freund der armen inscriptum, cujus, cum titulus similis, argumentum autem prorsus idem esset, opinabar hunc eundem esse, quem Excellentia Vestra desiderat, hinc, cum is Clagenfurti a Barone Herbert vulgatus esset, nec reperiretur apud Bibliopolas hujates, requisivi unum eorum, us praedictum librum quantovegus procuraret, si advenerit, Excellentiae Vestrae illico submittam Superior Monialium Salesianorum Institutum, ac Regulas suas, copiam item instrumenti super introductione ordinis Viennam, plenam denique de methodo, quam in educandis puellis habent, artibusque quas illas docent, informationem statim, ac illis Excellentiae Vestrae desiderium significavi libenter resignavit, quae ego ad jecto illio Theologiae futuro anno Scholastico docendae hic recentissime vulgato plano Pestinum ad P. Priorem Servitarum elapsa hebdomoda beneficio diligentiae transposui. Salesianae puellas extea claustorum habitantes non docent nec infirmarum .... sequioris personarum curam habent; sed Elisabethinae sunt illa, quae infirmis decidunt, hae vero ab omni puellarum institutione prortus abstinent, ab his quoque regulas petii, sed non impetravi, scriptorum exemplarium paucitatem obtendit earum superior, Regulas tertii ordins S. Francisci habent; porro hic Ursulinae et Clarissa docent puellas extra claustra habitantes. Reverendus Dni Delphini est Ex-Jesuita, Cibinii in Transylvania Orphanotrophio praest, sed modo hic Viennae ob negotia nescio quae longo jam tempore moratur, et aqud Dominum Parhamer hujatis Orphanotrophi praefectum hospitatur. [...]

Viennae die 20 7br 1776.

 

indignus capellanus Ioannes Madarassy

Latin
2025-09-04 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820