LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1153]

1153 
Szvorényi
Mihály
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Pest
Eger
1787-08-30
Főegyházmegyei Levéltár, Eger
AEV 3225

Excellentissime, Illustrissime, ac Reverendissime Domine Episcope,

Domine & Patrone Gratississime!

 

Apostolicum Excellentiae Vestrae pro Religione sincera studium, me impulit ut ad Eandem supplex accederem, non meam, sed Ecclesiae Dee causam acturus. Matthiae Schroeckhii, Lutherani hominis opus historicum nostris Theologiae auditoribus sequente etiam Scholastico anno praelegetur; quae res tanto est periculosior, quod Historiae Ecclesiasticae operam dare imposterum iussu Regio compellantur Juristae primi anni. Cum enim inter hos alii Acatholici sint, alii, ob inductam relaxationem legum scholasticarum, teste experientia segnes, et in praelectionibus Scholasticis rari: enemiet, ut neglecta magistri explanatione orthodoxa, contenti sint futuri lectione operis veneno pleni, unde Religionem, eiusque ministros Calumniari discent. Huic malo ut occurrerem, librum conscripsi doctrinae Schrockhianae adversans, cuius etiam pars dimidia propediem ex censura redibit. Cum vero mea salarii tenuitas prohibeat, quominus etiam typis edatur: Excellentiae vestrae gratiam & auxilium imploro; dignetur mihi, licet ignoto, attamen eius matris Ecclesiae, cuius plebem Excellentia vestra dei miseratione gubernat, honorem zelanti, subsidium aliquod pecuniarium pro dicti operis impressione gratiose largiri. Tanti in fiet apud Deum, quanti eleemosina quaenis, dum multis hoc pacto spirituali ope indigentibus succurretur. Ego gratiam hanc assiduis apud deum precibus remereri satagam. Qui dum sacras manus humillime exosculor, maneo

Excellentiae vestrae

 

Pestini die 30 augusti 1787

2025-09-04 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820