LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1152]

1152 
Szvorényi
Mihály
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Pest
Eger
1787-10-12
Főegyházmegyei Levéltár, Eger
AEV 3225

Gratiosis Excellentiae Vestrae iussis obsecuturus; offero legendam partem historici operis, quae sola adhuc perfecta, urgente Illustrissimo Domino Comite a Sauer Canonico et Referendario nuper Viennam missa, inde vero cum eam declaratione remissa est, ut accelerarem opus, quod attentionem excitavit. Nupernae petitioni humillimae, quam hic repeto, aliam quoque adungo: quatenus Mss. quod censurae Budensis, statimque prelo subicere meditor, quantocius redeat, praesertim, quod necdum sit copiatum, et in prosequatione operis frequenter soleam ad priora provocare. Quae sit de Schröckhio mens Mattis Sacratissimae, ex duorum Intimatorum extractu hic accluso apparebit. In reliquo dum Sacras manus humillime exosculor. Maneo

Excellentiae Vestrae Episiopalis

 

Pestini die 12. 8bris 1787

Latin
2025-09-04 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820