LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1148]

1148 
Koller
József
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Pécs
Eger
1778-02-08
Főegyházmegyei Levéltár, Eger
AEV 2754

Domine et Barione mihi Gratiosissime humillime Supplico Excellentiae Vestrae, ut mihi significare dignetur, utrum scriptum duarum phylerarum, quod ego juxta sponsionem in Litteris per vienna directio facta misi, Pestino a dominicanio aut Servitis ad Excellentiam Vestram transmissum sit, ...... sollicitudine, aut si res alicuti adhaesisset, aliud exemplar transmittere valeam. Libelli nuper mihi redditi sunt, eosque iterum ad limam vocabo. Intenim ad elidenda exempli Fendinandi I. Caesanis sim, cujusmodi argumenta modernis decretoria videntur, aliquam notitiam, si alicujus usus esse possit subjungo: Ferd. Imp eo tempore, quo Haereses invalescabant, et Catechismi ... infecti... spangebantur, Catechismum a viris non dubiae fidei construissi curavit conscriptum Theologorum censurae subjecit, magno Theologorum Catholicorum consensu approbatum Anno 1558 edi curavit, praemisso edicto suo ad Universos es singulos fideles suos directo, praesentim in Magistratu constitutis praecepit, ut hunc Catechismus solum, Nullumque alium per ludimagistros, praeceptores, ac paedagogos pueris in scholis publice aut privatim .... e. admittant et efficiant. Edictum vero istud specialiter Austriam inferiorem et Comitatum ... respicit, uti apparet ex edicto, cujus parete, et Catechismi titulum ex opere Thomae Mariae Mamachii de Sanctis Veteris Testamenti ante christum expectibus visionis dei pag. 342. descripta in adjuncto folio exhibeo. Ex circumstantiis temporis sane apparet, unici Catechismi praescriptione non nisi eo fine, ut hac rationes omnes Catechismi haeretici infallibiliter excluderentur facta fuisse. Neque malum erat, per hoc Catechismum ... ...,  et aliorum Catholicorum qui tunc editi jam erant indirecte excludi, cum hi fuerint privatae auctoriratis, quos liberum erat admittere vel excludere etiam ... motivum praescidendi periculi, ne admissa Catholicorum licet Catechismorum varietate inreperens Catechismi Haereticorum. Catechismus Romanus aliquot annis post ... .. est, ante quem nullus fuit ab Ecclesia Romana, vel Concilio Generalis, aut Ecclesia per orbe dispersa approbatus, quare particula [...]

2025-09-04 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820