
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Litteras Excellentiae Vestrae venerabundus accepi, et illico Praesuli meo legi, qui maximam inde cepit voluptatem scriptorum transmissionem quod attinet, bona in propinqua erit occasio; ascendet nempe puo Termino Epiphaniae Pesthinum Canonicus noster et Seminari Praefectus Franciscus Szányi, si Excellentia Vestra medio Illustrissimi Domini Tabulae septemviralis Assessoris Barta illa miserit Pesthinum, et dicto. Canonico semet apud suam Illustritarem indubie insinuaturo consignavi fecerit, tuto ad me perferentur. Ratione conditionum, quae in litteris ad superiorem directorem districtualem datis propositae fuerunt, venit Resolutio contraria, estque impositum, ut illico puo officio de quo agebatur, aliquis per nos nominaretur. sed opportune accidit, ut ante perceptum hoc Intimatum expediretur Repraesentatio in qua nominatio salvis dictis conditionibus ja in fine Octobris facta puo effectu salario nempe consequendo adurgebatur es majorem in modum promovebatur. si nominatio substiterit, agemus agenda exemplo Excellentiae Vestrae. Cuperem scire, an professores Agrienses initio Scholarum ad emittendam vigore Bulla Pii IV quae incipit In Sacrosantaa fidei professionem adacti sint? praesul enim meus medio mei eos in persona Localis Directoris de hac obligatione admonuit, qua re tanta ego aped D. Directorem superiorem incurri offensione, ut quemadmodum non recte id mihi imputavit, ita quenelas ex officio contra me positum se comminatus fuerit, proverea ne id facerent Professores prohibuerit. si noluerint, ipsi quidem viderint, nos autem gaudebimus, quod de re ejusmodi ipsos admonuerimus, quam si praestirissent, censuras et poenas Bullae ubulla tam ipsi, quam superiores evadere potuissent. Amplich aliquid facere non renem.., postquam Scholae nostrae posestati subtracta sunt. Nova nunc in negotio ... nos cura occapat. Cum recens constitutio sit ecclesiasticis juribus omnino... quomodo poterimus ejus observantiam nos ipsi procurare? et tamen nisi hoc fecerimus, ipsa vi et cum profanatione Ecclesiarum procurabitur. Hactenus Deo largiente fortes ..., neque de alia re im solliciti sumus. quemadmodum ut domus dei reverentiae, sacerdotum impurnitati consulamus. sed hic labor est. In insinuato nihil lego de Homicidis voluntariis, lego de aliis multis quorum delicta non sunt capitalia. Fateor me ista combinare nescire. Accedit quod sublata ..., multo rariores evadent casus in mortis poenae, sua maestatis mavult poena laboris in aliquo praesidio, aut castigationis in domo correctoria, uti novissime apud nos cum homine, qui .... Ut quid igitur tam ampla casuum exceptorum enumeratio, quasi inposterum rarior futura sit vitae venia? ... argumenti sitam esse in illo puncto, quo iudicum de Casu, an sit exceptus, avocatur a Foro Ecclesiastico, contra expressa et normale. Ai 1765. Resolutione, et Foro saeculari attribuitur, hoc nempe intendi in recto, cetera in obliquo, et fors ad speciem humillime insinuo Excellentissimae Vestrae, me Instructionem quandam brevem de Coeremonii Missae Privatae jussu Pompilii Bonaventurae Episcopi Montis-falisci et Corneti a Francisco Gervasio Ecclesiae Montis-Falisci Caeremonia rum Magistreo conscripta et Anno 1718. in Montefalisco impressa venisse ex Italico in Latini.. et novis aliquibus illustrasse, propter ea nempe, quae ab anno 1718 hucusque prodierunt sive Decreta S. R. C. dire Commentaria, et Excellentio Nuntio Apostolico dedicasse. priusquam typis huc committam, expectanda censeo Excellentissimae Vestraeae mandata, an non jubeat una fidelia tot, quos puo diaecesi Excellentiae quoque, sufficerent, exemplania imprimi. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820