LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1142]

1142 
Koller
József
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Pécs
Eger
1795-08-04
Főegyházmegyei Levéltár, Eger
AEV 2754

Gratiosa Excellentiae Vestrae mandata hodierna die circumstantialiter notificata sunt Iuventuti Academicae.

Singularis Excellentiae Vestrae erga me Benignitas animos addit mihi, ut ad Ejusdem Gratiam cum plena fiducia recurrere audeam. Hoc adhuc anno Mille florenorum Capitale parentis mei passivum depurari deberet, uti et minutiora alia debita ad vires florenorum mille. cuperem pro filiali pietatem efficere, ut Is, jam 78 annos natus, dies suos residuos in pace concludere possit, neque videre debeat modicum possessorium suum sub oculis suis discerpi. Ego hactenus nihil thesauriravi mihi, sed neque potui, quia Eundem normali Josephina Resolutione ad dimidium pensionis annuae redactum juvare debui; neque aliquem, ultra simplicem Canonicatum, fundum habui. Hoc anno Praeposituram S. Joannis Baptisae de Castro Quinque Ecclesiensi 500 florenos importantem obtinui; sed cujus anni currentis proventus solas taxas et consueta honoraria bonificare mihi poterunt. Quare supplico demississime Excellentiae Vestrae, ut mutuum antelatorum bis mille florenorum in praesenti urgenti casu iis, quas praescribere lubitum fuerit, conditionibus Gratiose resolvere, et et Viennae apud A. R. D. Franciscum Neumann Musaei Caesarei Numorum modernorum Directorem in Aula habitantem deponi facere Gratiose dignetur. Quamprimum Gratiosam Excellentiae Vestrae Resolutionem cum conditionibus memoratis cognovero, Apocham  seu obligatoriales per Parentem meum et ime subscriptas ad praedictum Neumann expediam, et ad satisfaciendum ei debito omnes proventus Praepositurae meae seponam, transmittamque Excellentiae Vestrae sive de Anno in annum, sive ubi summam mutuatam adaequaverint. Exosculor humillime Paternas manus et filiali cum submissione persevero

 

 

4 aug. 1795

2025-09-02 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820