
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Ad Gratiosum Excellentiae Vestrae mandatum, intuitu procurandorum ad hebraicae et Graecae Linguarum institutionem necessariorum Lexicorum datum demississime substerno. Pro Graeca lingua Cornelii Schrerelii Lexicon Graeco-Latinum prius etiam in hujate Seminario semper usitatum haberi in exemplaribus 6 quibus ut sint 20 exempla, nunc adjicienda venire 14 singulum autem exemplar noviter comparandum, prout ex quodam librorum Pestini, Budae, et Cassoviae apud J. M. Weingand et J. P. Köpf Bibliopolas exisentium Catalogo Anno 1784 impresso cognoscere potui, ex impressione Augustae Vindelicorum Anno 1782 facta in cruda Rfnis 3, proinde 14 Exemplaria praeter compacturam Rfnis 42 constare: Pro hebraica vero lingua Ioannis Buxtorfii Lexicon Hebrae Latinum prius quoque in Seminario pariter usurpatum existere in exemplis 12, quibus, ut sint 20, nunc adjicienda fore 8 exemplaria. Porro quantum sit singuli exemplaris pretium? ediscere certo non potui; cum ipse mihi non nova in cruda exemplaria, sed partim usu jam ... ab aliis compararim, partim de Gratioso Excellentiae Vestrae indultu e domestica Excellentiae Vestrae Bibliotheca pro usu obtinuerim: in Catalogis autem librorum, quos necmodo inspicere potui, nec Joannis Buxtorfii, nec Iannis Simonis Manuele Lexicon hebraicum deprehendi. In nostratium enim Bibliopolarum Catalogis haec Lexica cum rarius emantur, non facile inveniuntur. In fuso illo librorum praesertim Lipsiae exstantium Catalogo, qui in hujate Excelletiae Vestrae Bibliotheca in Lyceo asserratur, praefata Lexica hebraeo-...darica Ioannis Simonis, et Buxtorfii singula 2bus Thallenis, et 4 grostis constare promuntur. Prius illud videlicet Ioannis Simonis, cum recentius et accuratius sit, pluries nunc impressum, faciliusque comparandum censeo. Igitur haec 8 exemplaria circiter rflorenos 25, atque sic universim Graecae et hebraica lexica circiter 70 Rfnos, sine compactura requirent. Caeterum altis Excellentiae Vestrae gratiis devotus infiliali reventia jugiter persevero. Agriae 31 Decembris Anni 1794.
... Capellarius Excellentiae Vestrae Ladislaus Gaall Homolus
D. Scriptura et Linguarum, Professor ppro |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820