
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Demississime Excellentiae Vestrae, velut Supremo Studiorum nostrorum Directori substernere debeo, quod, cum secundum Theologicum Planum in Vrabili DD. Regni Praelatorum consessu anno 1790 elaboratum, interpretationi S. Scripturae Originalium linguarum, signanter expositioni veteris testamenti hebraeae, explanationi vero Testamenti Graecae Institutiones praemittendae venirent, hocque anno scholastico, jam noviter inchoato in quatuor annos distributae sacrae Interpretationis cursu, ante veteris testamenti explanationem concernentis hebraeae lingua elementa a Cl. Josepho Mathia Engstler concinnata, prout in praefato Plano praescriptum est, tradere oportuisset, ob defectum Grammaticorum mox nominati authoris librorum eadem tradere non potuerim. Anno quidem 1790, quo Studia theologica postliminio feliciter sunt restituta, quore ipse gratioso Excellentiae Vestrae jussu Professorali S. Scripturae interpretandae officio adnotus sum, quia singuli 2i, 3ii et 4i annis theologi, qui e Pestano Seminario horsum translati sunt praescripti authoris Grammaticis hebraeae linguae institutionibus ibidem acquisitis instructi erant, paucisque junioribus, nempe II anni Theologis pro usu dare citra suum in Studiis dispondium poterant, jucta praescriptos mihi ordines ordines linguae elementa explanavi. Adt praeinsinuati seniore, Theologi subinde ad Curam animarum dispositi proprias Grammaticas absenlerunt, nec misi 14 exemparia Grammaticam institutionum Josephi Pasini, et 6 Christiani Reineccii, adeoque universim 20 exempla communi Alumnorum usui in Seminario reservata supersunt; quae proinde, praeterquam quod disparia et a praescriptis diversa sint, copioso Theologorum nostrorum Numero minime sufficient. Satis etiam vi muneris sui D. Josepho Skopecz studiorum praefectus medio hujatis Excellentiae Vestrae Typographiae Praefecti sub initum praeteritarum vacationum egerat, ut prescriptae Cl. Josephi Mathiae Engstler grammaticae mature procurarentur; pluribus vicibus ea propter Pestiensibus, et Viennensibus Bibliopolis scriptum est: deficientibus tamen Exemplaribus apud nullum repererunt. Ad iteratas illas scriptiones sperabam ego futurum, ut in novembri eas aequiramus ideo primum consueta ad S. scripturae interpretationem prolegomena praemisi, quibus necessarium lingua institutionem, si interea grammaticae allatae fuisset, opportune subnexmissem: ... cum nec interea sint procuratae, imo neque spem praescripti auctoris grammaticas proximius acquirendi jam habeant; cumque insuper ... jam librorum veteris testamenti interpretatio, interposita linguae institutione, hoc Anno interrumperetur et turbaretur, hunc librorum defectum Excellentiae Vestrae referendum duxi, una' humillime substernendo, quod prout D. Studiorum Praefectus ex Bibliopolis intellexit, Cl. Adami Kaszaniszky Posoniensis canonici, et in Archi-Episcopali Seminario Professoris grammaticas linguae hebraeae Institutiones recentius editas, quas ipse Cl. auctor praelegere solet, facilius, si Excellentiae Vestrae gratiose demandare dignata fuerit, comparare possint: quibuis de gratis Excellentiae vestrae jussu procuratis, sub initium Sequentis Anni scholastici quo veteris testamenti explicationem continuare debebo, hebraeae linguae institutiones mure praetermissas commode pertractare potero. Insuper autem, quia nonnisi Ioannis Buxtorfi lexicon hebraicum, et ex eo solum 12 exempla, Graecum vero Lexicon Cornelii Schrevelii, et ex hoc 6 exemplaria in seminario habentur; demississime oro Excellentiam Vestram, quatemus ex Ionnis Simonis quoque Manuali hebraico Lexico paullo recentiori, et accurationi, quaedam, 10 circiter aut et exempla, pro graeca pariter lingua seu ex Schrerelio plura, seu etiam ex Beniamini Hederici Manuali Gaeco Lexico I. Augusti Ernesti cura locupletato quaedam exemplaria pro Commodiori usu, faciliorique exercitatio cleri Junioris comparari jubeat. In his Omnibus Gratiorus Excellentiae Vestra ordines humillime expetendo, et praestolando, cum sacrarum Manuum osculo in filiali devotione persevero Agriae 27a Decembris Anno 1794. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820