LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1133]

1133 
Schulcz
Johann Baptist
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Bécs
Eger
1795-05-09
Főegyházmegyei Levéltár, Eger
AEV 2267

Instrumenta Physica, de quorum expeditione numper humillimam feci relationem, spero hactenus in integritate adveniste Excellentiae Vestrae Lexica, cupita nondum, accepi Bibliopola enim, qui initio dum sciscitarer, se desideratum Exemplarium numerum habere declaraverat, subseque, dum eadem emere voluissem, petiis patientiam haberi donec Lipsia acceperis requisita exemplaria. utprimum advenerint, illa exolvam, componam, et indillate submittam.

Pro Dnetta Kastenholz gratiosae Assignationes quas adhuc praemanibus habeo, sunt de dato 28 Xbris 1793 de 1. Aprilis 794 de 13. Septembris 1794. et de 13. Januarii 1795, singula super 150 florenis, et harum unica dd. 13. Septembris exprestos habet menses, utpote julium, Augustum et Septembrem reliquae omnes absque expressione dati, de quo ad quem, in genere saltem sonant, prout et ipsius quietantiae: ultra has acceptis illa hoc anno, aliam quoque dd 21 Febr 1795 super 20 florenos in reditu Papa non acceptis, quos ego eidem erga quietantio hic exolvi die 10. Martii. Relate ad statum castae hodie in celeritate id tantum humellime referre possum, quod pro minotioribus erogationibus adhuc aliquid supersit, si igitur nefors majores exolutiones occurrerent, supplicarem in antecessum aliquid pecuniae rursum mihi gratiose assignari mittendum D. Comes Philippus de Batthyan die 21 Aprilis Posonii diem obiit, universalem haeredem instituit suam EminentiamPrimatialem, divisionem in aviticis fratres suscipient die 8 junii Posonii me praealtis gratii humillume commendans omni submissione jugiter

 

Excellentiae Vestrae 

Viennae 5a Maji 1795

2025-09-02 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820