LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1127]

1127 
Homoly Gaal
László
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Eger
Eger
1795-09-10
Főegyházmegyei Levéltár, Eger
AEV 2267

Ad Gratiosum Excellentiae Vestrae mandatum humillime refero, Philippi Ulrici Moser Ministri Verbi Divini in Ducam Virtembergensi nuper defuncti Lexicon Manuale Hebraicum, et Chadaicum, recentius editum mihi adhuc visum notumque non esse. Quia tamen novae hujus editionis annunciatio, per D. Joannem Schulz Agentem Excellentiae Vestrae perdemisse submissa praesefert, praefatum auctorem plurium Annorum Studio Cumprimis ex lexicis et operibus Buxtorfii et Simonis, quibus potissimum adhuc in nostro quoque Regno discentes utebantur, atque in usum Scholarum, quibusdam huis grammaticis, et Philologis animadversionibus additis, compilasse Lexicon manuale, in quo omnium textus sacri Veteris testamenti vocabulorum Hebronicorum, et Chadaicorum significatus explicantur, existimo praefatum Philippi Moser Lexicon non minus usui esse posse discentium Alumnorum, atque foret Lexicon Buxtorfii, vel Simonis. cum igitur Buxtorfii, aut Simonis Lexicon reperire in officinis librariis difficile sit, istud vero Philippi Moser leviori pretio, nempe 5 Rflorenis, comparari possit. Cumque praeterea ex Buxtorfio, in hujate Excellentiae vestrae seminario, exemplaria 12 jam habeantur; censeo, gratiose annuente Excellentia Vestra, reliqua 8 exemplaria ad 20 exemplarium numerum complendum et praefatis recentioribus comparari posse, atque ipsam mutuam lexicorum buxtorfii, et philippi moser collationem discentibus quadantemus profuturam. Quod dum alto Excellentiae Vestrae judicio humillime substerno, me quoque altis Excellentiae Vestrae gartiis perdemisse  [...]

 

Agriae 10 7bris 1795

Latin
2025-09-02 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820