
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
In humillimis meis de 20 huius retuli Excellentissime vestre Reverendissime, quod operam dedissem omnem, ut fieret in Archivio Secreto Vaticano Extractio in authentica forma, et in forma probante regestri ab anno 1334 usque ad annum 1339. prou Excellentia Vestra in veneratis suis de 129 juni, absque opera Achilis Ruschi, quia eundem nunquam vidi. Hodie vero in humillimis hisce meis referre debeo, quod mandavi diebus labentis huius hebdomade cuidam Docto honesto viro, qui scriptor est Bibliothece Vaticane, et Archivi Vaticani Secreti, ut faceret ipse dictamo extractionem. Ab eodem itaque in Archivio Secreto predicto revoluta fuerunt, et numerata folia regestri dicti, et ex calculo facto collectum fuit ab eodem, quod copia dicti regestri ascendere debet ad numerum foliorum mille, et ultra circiter. Antequam vero manus apponeret ad copiam dicti regestri exarandam non solum id mihi nunciare voluit, verum etiam addidit, quod impersa copie dicte una cum authenticitate eiusdem ascendere deberet ad summam scutorum saltem centum quinquaginta circiter, et forsan ultra. His auditid, et ulterius cogitans etiam, quod impersa gravissima erit pro regestro sequentium annorum, mandavi eidem, ut diferret id adimplere usque ad respensum humillimanem harum mearum, nam opportunem duxi id prius insinuare Excellentissime Vestre pro habendo expenso mandato superis que adimplenda erunt, prout humillime rogo. Opportonum ducerem, iuxta meum debilem sensum, quod ab Excellentissima Vestra Reverendissima mihi transmitteretur copia regestri iam transmissi, et traditi Excellentie Vestre a Domino Canonico Batthiani, et quod in eodem regestro Excellentia Vestra signaret documenta illa, que extrahenda erunt in authentica forma, et in forma probante. His enim modo, et forma habebit minori sumpti, et eius utilitate documenta illa, que erunt ad eiusdem Excellentissime Vestre propositum.. Roma 17 aug. 1771 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820