
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Cum pluribus pictoribus suis loco et tempore colloquium habui non solum pro delineanda Pictura Matthiae Corvini, quae existit in Bibliotheca Vaticana, verum etiam pro sumencla copia picture eiusdem iis et modo, et forma, quibus adest in dicta Bibliotheca. sicut tum pro delineanda Pictura predicta tum pro copia Picture eiusdem plures, et eodem sunt stren.., que a Pictoribus ibi tradende sunt plurima et eadem sunt incommoda ob iter ab ipsis quolibet die arripiendum, et longum ab eorum domitus ad dictam Bibliothecam, et maximum, idemque est incommodum, quo ab ipsis quolibet die allaborandum erit, et damnum, nem nil aliud, quam delineatio, seu copia pictura ab ipsis in dictio diebus peragi potest; ita ab omnibus mihi petita fuit summa scularum triginta sive delineanda esset Pictura dicta, sive sumenda esset dopia picture dicta. His auditis melius duxi mandare pictori, qui interceteros delectus fuit adnes ut picturam potius, quam delineationem expleret, duabus rationibus: primo quia impensa eadem erat secundo quia his forma colligi at Excellentia Vestra Reverendissima vere poterit modum, et formam, quibus pictura Matthiae Corvini perdicti ... in dicta Biblioteca, nem ex delineatione id colligi et Excellentia Vestra nullo modo potent. Sperare mihi licet id, quod a me sancitum fuit, ut bene inservita sit, confirmandum fore et esse ab Excellentia Vestra; ac proinde opportunum duco hodie addere tantum pro fui regimine quod in proxima quadragesima copia pictures dicta mihi tradenda erit a pictore, et quod deinde nulla interposita moram transmittenda per me erit Excellentia Vestra per tabellarios ... |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820