LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1107]

1107 
Merenda
Giorgio
gróf
galántai
Eszterházy
Károly
Róma
Eger
1771-01-26
Főegyházmegyei Levéltár, Eger
AEV_VIII. Acta extraneorum. Miscellanea 2266

In Typographia sacre congregationis de propaganda fide empti fuerunt libri omnes iuxta notulam mihi transmissam ab Excellentissima Vestra Reverendissima. Eosdem postquam in eadem Typographia colligati fuerunt, dirigere non desinam. Perillustris Domino Antonio Pruszkay  apud Excelsam Cancellariam Hungarico aulicam Agenti Viennensi iuxta venerata mandata Excellentissime Vestre: Interim acclusam transmitto hisce himillimis meis notulam librorum emptorum, una cum singrapha solutionis per me facte Bibliopole. In eadem, prout recognescere dignabitur, pretium rigorosum librorum ascendit ad summam scutorum quadraginta uno, et obulorum octuaginta, quod per me redactum fuit ad summam scutorum trigintatrium, et obalorum nonagintaquinque, que tantum in computo hius anni ad debitum Excellentissime Vestre Reverendissime adnotavi.

 

Roma 26 jan. 1771

2025-08-17 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820