
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Clarissimo Viro e Denis Salutem e felicitatem Libros Tuos, quibus rariora Bibliothecae Tuae cum erudito orbe communicas Prayers noster mox, ut a Te accepit fide, qua in me est suma, manibus meis consignavit. Obstrinxist me fateor plurimum hoc domo tuo quod etsi ob externum, internum que, quem a multiplici eruditione Tua accipit plendorem mihi foret Charissimum, multo tamen jucundissimum accidit ob Tuam mei amicam memoriam, qua longe etiam a Te dissi tum eorum in numero habes, quos diligis, et a quibus praecellentia tua in bonas literas merita non magni fieri Teque ipsum Tuo merito amari existimas Neque falleris in eo: ut enim mihi nulla amicitia aut consuetudo charior est, quam Tui similium, ita a Te coli diligia facio plurimi. Cuperem sane maxim opere, patere mihi vias, quibus de Te praeclare mereri Tuosque insignes labores, atque una Tuum erga me animum paribus officiis remunerare liceret. Sed habe interim velut obridem, sincerissimum addictissimum que meum in Te affectum, quo Te valere optime et a Te porros diligi etiam abque etiam capit Tuas Addictissimus servus Amicus |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820