LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1101]

1101 
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Bernáth
György
Hajós
1776-10-02
Kalocsai Főegyházmegyei Levéltár
I-1-a-bibliotheca_225ND_1758_1773_1863

Spectabilis ac Perillustris Domine,

Amice mihi colendissime!

 

Misit mihi Agens Romanis deductionem sumptuum una cum libello supplici pro impetran¬

da Taxae diminutione porrecto, congessit Argumenta omnia, egit Oratorem bonum, sed non felicem. Consilii itaque aliud nihil superest, nisi ut solvamus. Quinquaginta scuta, quae Fogarasy sibi desumpsit, rata habeo; oro dignetur etiam Agenti, suis pro fatigiis hac in causa exantlatis quinquaginta scutorum honorarium mittere. Pallium autem una cum Bullis non Pesthinum, sed Coloczam, aut Hajosinum divigendum erit; nullum enim etiamnum fixum domicilium Pesthini habeo, atque ideo mox post peractam Installationem meam ad Tabulam Septem- Viralem Pesthinum reliqui ubi primum intellexero, quantumnam Spectabilis Domine Vestra pecuniae meae supersolvere debuerit, ad Taxam Romanem complanandam, illico illud debitis cum gratiis refundam, hactenus quidem expensae omnes e Varadinensi adhuic procedunt marsupio, sed quamdiu suffecturum sit, ignoro nam et illud pertundere machinantur amici mei, petunt, siquidem Commissarii Camerales, relinqui per me debere fundum instructum Varadini, quem tamen Coloczae nullum reperi, inde pretium Naturalium rerum, quas iisdem post Conventionem resignavi, nunc solvere nolunt, nisi expressum ad id Mandatum e Camera acceperint. Praeclare itaque mecum agitur, dum utrinque mulctor; hic nihil reperio, ibi illud etiam, quod habeo, aufertur. Sed profecto, istud alterum otioso mihi eripi non sinam, si Dominus Palma eo tempore, quo Bullae meae Viennam venturae sunt, reditum meditatur, nec commodum Viatorem agere vellet, procul dubio per illum earundem expediendarum optima foret opportunitas; sed si fortassis diverticula meditatur, satius esset per Posta mittere: de reliquo Amico Affectui commendatus constanti cum amicitia persevero Spectabilis, ac Perillis Dominae Vestrae Amicus ex corde addictissimus

 

Hajosini 2da 8bris 1776

Adamuo AEppus Colocen.

Latin
2025-08-10 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820