
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Colocensium Archiepiscopo Franciscus Antonius Zaccaria Paschalum Laetitiam Non injucundum tibi fare existimo, si quae misso ad hanc aulans a Russorum Imperatrice adciderunt ea tibi per literas significavero. Is a primo Russarium Ministro monitus, catholicos eius praesentia maxime indigere, elapso martis die Roma disceccit a summo Pontifice omnibus benevolentiae officis cremulatus In proximo nimirum cardinalium concilio, quod consistorium dicimus, Mahilbeviensis Episcopus renunciabitur Latinae Ecclesiae apud Russos Archiepiscopus; missus vero coadjutor cum jure successionis: hic vero Petropoli consecrabitur 25. Novembris die, qui Imperatricis catharinae onomasticus est, as Archiepiscopo, quem Pontifex ad id Petropolim ablegabit, ea ceti speramus Lege, ut si Imperatricis voluntatam sibi devinxerit, es apud eam mansurus sit Apopolicae sedis Nuncius, Legatum vicissim Romam mittenta Imperatrice. Quod si contigerit, an non jure sperabimus Graecam Ecclesiam Latinae tandem adjungendam? Ad Jesuitas quod adtinet, vivae vocis oraculo quae ad eorum existentiam, et propagationem in illis partibus spectans, omnia a Pontifice clementer indulta sunt; immo collegia duo in curlandia vi clementini Brevis clausa recludentur, atque ad Russicae societatis in crementum dece petente, deinceps a deendent. Haec tamen, dum missus Petropolim venerit, cum paucis communicanda sunt, ne prius in vulgus disseminentur, quam Imperatum ea authentice a suo miso intellixat. quanta haec me Laetitia perfundant, facile ex Te ipso conijcies. Laetator tamen magis, se ingeniosus amor tuus me a quantocyus erexerit, quod revera sperabam. Vale o et praesidium et dulce decus meum. Ex urbe ipso Paschalis, quod Tibi Laeticimum precer, [...] |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820