LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1096]

1096 
Schauer
Ferenc
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Buda
1781-07-08
Kalocsai Főegyházmegyei Levéltár
I. 1. c._perszonális iratok__patachich

Excellentissime Illustrissime, ac Reverendissime Archi- Praesul, Domine Gratiosissime!

 

Serius, quam oportebat, Excellentiae Vestrae, nuperni consessus Protocollum submitto, neque tamen mea id negligentia; cancellista scriptione Inventariorum, et Actorum ad Typographiae visitationem pertinentium adeo detinebatur, ut Protocollum ante terminare non potuerit.

Primum igitur Excellentiae Vestrae Protocollum isthic demisse adnecto; tum infinas ago gratias, sacrasque manus deosculor pro Paterno eo affectu, quo controversiam circa Novellas componere, nominique meo gratiose consulere dignebatur. Res omnis Autoritate Excellentiae Vestrae composita, et jam quieta est. Litteris Excellentiae Vestrae illio quoque plene satisfactum, qui aegre ferebant, a Senatu ad Praesidem Appellationem factam.

Die 28t May rursum celebratus est confessus omnibus praeter Sp. D. Vörös praesentibus. Ex hoc demum expeditae sunt Relationes de Visitatione Typographiae, de Inventariis, et Aedificiis, de hortis botanico, et aeconomico, praeter alia minoris momenti, quae ex Protocollo, quod jam describitur, Excellentia Vestra proximis diebus perspiciet. Eodem hoc in consessu Intimatum de D. Pray assumtum, quo illi praeter munus Bibliothecae Praefecti cum 800 fl titulo vitalicii pro Libris, et Manuscriptis post mortem Universitati cedendis 400 anni resolvuntur. 

Postidie Domini Vörös, Szabo et Veza cum Civico Magistratu de Ampliatione Nosocomii egerunt, verum relatio nulla adhuc facta. Hodie Reverendissimus D. Szabo ad Füredienses agras abii. Sp. D. Vörös etiamnum in suo predio abest, die 12a reversurus. Ubi redierit, Magistrorum Normalistarum Negotium rursus assumetur et fortasse demum terminabitur Transiit his diebus per Budam D. Hell Agriam tendens, ex quo didicimus justa Augustissimi Bona Jesuitica, quae in Austria vendita fuerunt, persoluto aere rursum redimi. In idem videtur tendere, quod ab Amico Vienna scribitur, velle, Imperatorem, ut Bona Universitatum et Academiarum, quod de Germanicis nos intelligimus, omnia Camerae Aulicae committantur, ex aerario autem Camerae Scholae interteneantur, cum dicas Scholao intertenere inter publica onera pertinere. D. Erdélyi narrat Commissionis in Negotio Scholarum Rationalium celebratae acta omnia resecta esse, sed fidem non invenit. 

Hodie Sex Species Libellorum Normalium, et et singulis speciebus Senos ad Exc. Consilium expedimus. Titulos Libellorum demisse adnexa connotatio exhibet.

 

De reliquo in sacrarum manum osculo profundi cum veneratione maneo

Excellentiae Vestrae

Budae die 8. Juny 1781

servus humillimus

Franciscus Schauer

Latin
2025-08-10 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820