
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Una cum veneratissimis, diique anhelatis Excellentissimae Vestrae Reverendissimae Literis, signatis e civitate Vienne die 17 mox revoluti 8ris, recepi nudius tertias cambialem Synprapham, ab auditore Reverendissimi Nuncii Garampi (modo ab Urbe rusticationis causa absente) hic extinguendam in refusione florenorum centum, per eandem Excellentia Vestra Reverendissimam in Nunciatur Vienniensi, titulo annualis mihi gratiosissime assignati Honorarii, de facto depositorum; Et licet solutio de Summe ob absentia praefati Domini Auditoris sequnta adhuc non sit, sequetur tamen in proximo eius ad hanc Urbem reditu; ideoque en nunc plenas, et Amplissimas ingenite ipsius Excellentiae vestrae Reverendissime Humanitati et benignitati refero gratias. Dolenter autem ex praendatis suis literis intelligo, et ex diversitate Characteris recognosco, Excellentia Vestra Reverendissimam non optime valere, et dolorisissime Chiraque morbo affligi. Divin.. de caetero misericordia confisus blandior prixtinem satitati jam plene restitutam ipsam Excellentiam Vestram Reverendissimam cui Longaenam uitam, omni caetesti, et terrestri Consolatione redundantem animitus apprecar de turbolentiis huic sedi apostolice causatis per Graecum Episcopum albe Russie ex sinistra interpraetationes Brevis Apostolici, iam plenes instructa fuisse non dubito Excellentissima Vestra Reverendissimam per ... Dominum meum Sacerdotem Andeream Fogarassi, cui in distincta horum omnium informatione supplicavi quatenus ea, que illi retuli, communicaret quo notitia eide Excellentissime Vestre Reverendissime, cuius praetioso amori, et potentissimo Patrocinio me recommendans, cum profundissimo obsequio Sacradissimas deosculor vestes
Rome 3. Nov. 1779. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820