LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1094]

1094 
Kenyeres
József
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Kassa
1777-11-01
Kalocsai Főegyházmegyei Levéltár

Excellentissime Domine Domine Archi-Episcope Patrine benignissime!

 

Inveni denique, diutius inter scripta mea quaerendo, titulum libri, quem a me sibi transmitti Excellentia vestra benigne voluit. sic ille habet, Theologia moralis et contemplativa S. Augustini, autore Angelo Cupetioli. Venetiis Anno 1737. Materias Theologicas a S. Doctore tractatas ordine alphabeti exhibens, adfert ubique textus Ejusdem, citato capite et [...] libri, ex quo verba ea petita sunt. Etiam sedulo volventi libros S. Augustini adjumento esse potest, quod omnes ejus [...] sententias sub unum aspectum ponat, et notis paucis quidem magnam tamen judicii acrimoniam redolentibus illustret. plures multo materias complectitur ac Alticotti in summa Augustiniana. Venetiis pretium hujus libri non credo ultra florenos octo assurgere. Alter liber cujus etiam titulum ut perscriberem, committere mihi dignatus est Excellentissimus Dominus, ita inscribitur "supplementi alle prime animadversioni, che contro la causa del Ven. Monsignore Giovanni di Pallafox ha fatte Monsignore Sampieri, promotor della sede" locus et annus editionis absint. A Parocho Tornensi quatur ante annos Roma ex studio Theologiae reverso, ac eruditionis perquam studioso commoratum eum habeo. P. Favre opus esse videtur. Cujus cunque sit, causam quam tractat, res societatis, quaestiones  Theologicas, artes item et technas aliquorum vemanorum penitius eum perspexisse indubium est. Tria universim supplementa in plura capita divisa triginta circiter philiris complectitur.

Supplementento primodocet, Gallos Canonizationi huic jure advers[...] decem ultimis vitae suae annis Pallafoxium cum factione Jansenistica arctum habuisse amititiae faedus, et hujus [...] chronologicam rexit. Doctrinam hujus Episcopi valde diversam esse a placitis scholae Thomisticae, quam prolixe et erudite secernit a Jansenistarum erroribus, addens tamen et probans culpam praecipuam penes Thomistas aliquos residere quod Janseniani pestiferas suas opiniones pallio regere adlaborent.

Altero supplemento agit de certitudiae morali virtutum et miraculorum necessaria ad sentificandum: de iis item quae. In hac causa Pallafoxis jam Romae acta sunt: tria denique  adducit hujus canonizationis obstacula, quae peremptoria vocat. Tertio supplemento Benedicti 14ti jam deficientis et infirmi Decretum causa societatis praejudicans docet esse subreptitium famosam Pallafoxii epistolam Anno 1649 contra homines societatis datam examinat: de hac Anno 1777. promotor fidei Sampieri ajebat ex mente quatior Theologiam quos Cardinales porria et passionens huic causae excutiendae praeposuerunt. nihil in ea epistola occurrere, quod heroicas servi Dei virtutes dvaleat obseurare: quin elucere exea non

minus veritatis studium, quam zelum ingentem divinae gloriae. Hanc horum, qui nec a promotore fidei nominantur, Theologorum sententiam, ait hic supplementorum author pror¬

sus eandem esse, quam de eadem epistola multis ante annis saint amor, Arnaldus, Vendrockius et tota Janseniana natio habuit: Repugnare autem quam maxime judiciis Episcoporum Viginti Hispaniae, qui Anno 1699. interrogati quid de ea epistola censersit, eposuerint, eam esse scriptam vela scelesto haeretico, vel ab immani hoste Pallafoxii: quot clausulas tot eam continere, bacchantis animi injurias: Vocabant eam infamem libellum, impietatis, livoris, calumniarum plenum, et plura similia addentes. ait repugnare eum quatuor

Theologorum tentum authoritati Congregationis [...], Innocentii item x. et XII. qui multo aliter de ea  epistola judicarent. si Excaellentia Vestra librum hunc lectu dignissimum obtinere ali¬

unde am poterit, agam cum parocho illo ut eidem faltem ad legendam commodare velit, et tum Pestinum transmittam ad Vestram Excellentiam.

Cum prioris libri inscriptionem inter chartas meas quaererem, incidi in alteruis optioni et vari libri titulum, quam Tyrnavia abiturus notavi, est autem hic "Reponse au livre intitule extraits des Assertions dangereuses et perniciuses en tout genre, que les soi-disans Jesuitas ont dans tous les tems et perfere ramment [...] Anno 1766.

Refert hic liber synorum clei gallicani anno si rite memini 1767 pro retinenda illic societate celebratam: epistolas Clementis XIII et Maximorum vicorum testimonia pro illa doctrinam societatis probat reijci non posse, qua simul celeberrimor sorbonae Doctorum Isamberti, Sammachaei, Du-Vally etc. reiciatur. tres circiter in quarto tomulos opus totum habet.

Enixe rogo Excellentissimum Dominum digneturme benignissimis favoribus et gratiis quas Pestini expertus sum et deinceps prose qui naneo Excellentiae Vestrae servus et Capellanus minimus

 

Jos. Kenyeres.

Cassoviae, 1ma Novembris 1777.

Latin
2025-08-10 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820