
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1778.május 7. az apostoli nunciusnak
Summa ad veneratione accepi Excellentiae Vestrae 28 Aprilis exaratas literas, et quonia proprio etiam animi ductu propenderes in Franscum Höck promissimum plane mihi erat, mandatis Excellentiae Vestrae opera omnem addicere: Quia vero res non e solo meo pendet. arbitro, sed senatus R suffragia altioribus subjecta sunt dicasteriis; nulla ne magis Excellentia Vestra commoda et desideria Clientis sui suum ad finem perducerit, quam si pro eo potentissimum Patrocinium suum apud Excellentissimus Dominus Cancellarius Hungariae, et Consiliarium Ürményi niter ponere dignata fuerit; quibus praeventis, tametsi fortassis, quod futurum ferme praevideo, divisa advenerint Senatus Regii judicia, causa facile in commodum Höckii decidetur: Tragaedia Mognatina, de qua Excellentissima Vestra me edocere dignata est, novo documento est, quam nes periculi plena sit juventutes in disciplinam tradi Hareticis, ea etiam in literatura, quam niter et dogma nulla intercedere videtur connexio, quas que lagubre sit, multorum quoque Catholicum animos ita praeoccupatos esse, et omne id, quod Lipsia et Göttinga non advenerit, inde atque indoctus existiment: sed laudes Deo! quom malum in Herba succidere Moguntino Praesuli concesserit. Febronius certe, hoc etiam opportunitate palam fecit, quo alias animo n Ecclesiae fuerit. Epistola Encyclica Excellentiae Vestrae, quee de jejunio tractabat, opportuno adhuc tempore mihi reddita fuit, qua ego illico ad consistorium meum, inde per omne Archi- Dioecesim cum monitis meis publicanda misera, quae vero ego monita adjunxerim, advoluto in folio substerno. Divina cooperante gratia in animarum et disciplinae Ecclesiasticae emolumentus cessisse existemo. Sic autem comparatus sum animo, oves (...) meas onnes perinde comparatas cupio, ut vocem Patris, alieno sive is ore sive proprio loquatur, pari semper alacritate audiant, neque minori obsequendi studio mandata ejus exequantur. Epistolae itaque Excellentiae Vestrae deam et ego ipse reverentia habui, et a meis haberi curaturus sum semper, ac si ipse summus Pontifex Suis nos verbis dignaretur; nam non ignoro rationes, ob quas summo Ecclesiae capiti his temporibus ambagibus opus est, et alenis potius verbis quam proprius ad universum gregem uti expedite. De reliquo pro ea humanitate qua Excellentia Vestra gratiam Suam et mihi et omni studiorum universitati liberalissime offert, singolares, ut par est, habeon gratiam; neque intermittam illam, cum usus tulerit, pare liberalitate mea pro fidicia recurrere, qui caetero quia gratiis devotus jugi cum venerationis cultu persevero. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820