LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1078]

1078 
Garampi
Giuseppe
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Bécs
1777-06-07
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Dominus Bonifacius Atem unus ex primoribus Montis Libani Principibus velementer a me efflagitavit, ut quum non quaestus gratia, sicuti plurimi faciunt, sed animo patriam repetendi per ista loca sit pertransituns, meis Literis eum prosequi vellem. Quod cum mea sponte libenter faciostum maxima, quod amplissima, quibus a S. Congregatione ornatus ipse fuit, ejus pietatis, studii, atque in Religionem nostram iis in Regionibus, ac praecique Missionariis nostris saepe opem ferendo meritorum testimonia inspexerim. Itaque non jam ut quidquam vel oneris, vel molestiae Illustrissimi Domini Vestre afferam, sed ut sibi etiam eximia illius merita perspecta et cognita sint, eundem apud Illustrissimam Dominem Vestram meis [?] Literis prosequor nihil dubitans, quim quacumque in .. Illustrissima Domino Vestra possit eidem gratia et auctoritate sua adesse, id ab ipso desiderari singularis humanitas sua nunquam patiatur. Quod cum mihi pergratum Illustrissima Dominio Vestra faciet, tum Virum de Religione nostra egregie meritum in pietatis, studii, ac zeli sui sensibus facilius confirmaturam fore confido. Interea operam ac diligentiam in omnibus, quae Illustrissime Domini Vestrae interesse possint, mutu deferens, me omni existimatione esse profiteor.

 

Viennae, 7 Junii 1777

Latin
2025-08-10 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820