
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Etsi cum Lumborum dolore aliisque curis, quas ne pudorem omnem in rogando dimittere videar, silentio praetereo aliquot abhinc diebus conflictor tamen ut ex Mariosae nostri ad Rogarium Litteris adcepi quantisto honoribus ac beneficiis Augusta imperatrix nuperime cumularit, statim de gratulatione cogitavi, neque tam in aliud tempus differendam cunsui, ne seram reprehenderas. Tibi igitur Gratutor, Praesul amplissime, et ut adscriptio iphaec in nobilissimum ordinem tam spendida, ac luculenta aditum ad ampliores quas promereris, dignitates Tibi parat, vehementer exopto. deum immortalem! cur ego non adsum spectator honorem Tuorum?. Mariosae fere inviderem, nisi intelligerum, nihil ex praesentia mea splendoris Tibi, mihi multum ex itineribus incommodi derivari posse. Hoc equidem Te rogo, ut gratulationem hanc meam ex intimis animi sensibus profectam habeas. Vale Romae tertio Kal. Majas LXXVIII |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820