LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1073]

1073 
Zaccaria
Francesco Antonio
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Róma
Kalocsa
1978-08-22
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Euidem multum debeo itineri, quod isthuc parat Presbyter Tuuj Fogarasy; quum eius caussa Litteras a meo praestantissimo Archipraesule, ac Patrono optimo adceperim, a te, inquam quem in paucis solo, et si far est dicere, vehementissime di Liga. Hinc jam vides

nihil mihi fore antiquius quam ut Mariosae nomi amicum Rogerium advocem, at eoque pecuniam in Fogarasy Tui usus exposcam, a Te postea Mariosae isthic solvendam. Utinam alia Tibi praestare aliquando Liceat, quibus devinctissimam Tibi voluntatem meam testari possim? Exiit jam secundus meae Bibliothecae ritualis tomus. Doleo equidem, Fogarasyum Bibliopolae nomen Tuum a me inscio dedisse, nec licere mihi illum Tibi offerre. Verum hic Liber, spero, postremus erit, pro quo pecuniam solvaj. Nam quaecumque edam, ea Tua erunt ex Auctoris dono. Ceterum gaudeo, Tibi jam patere viam; qua siquando Zacchariae Tui meminisse absque pauperum detrimento Tibi dabitur, aliquid ad me mittere facile possit: Adest Tibi Mariosa; mihi Roggerius; Tu illi, mihi iste quidquid Tibi Libuerit, persolvet. Viden? audaciam hominis? Sed Tibi id demum vitio dabis, qui Tua Liberalitate me fere pudorem omnem exuere docuisti.

Quamquam haec a Te, non ita adcipi velim, quasi nunc aliquid a Te subsidii velim opportuniori tempori Tuam lagitatem reserva Id data occasione monere Te volui, ne forte ubi aut ego ad Te confugiam, aut Tu quidquam, quod superfuerit, Zachariae Tuo destines, mittendae pecuniae difficultas benevolentiae in me Tuae officiat. Sad haec hactenus.

Prodiit in Italia furtivis typis egregius, ut quibus illum videm licuit ii ad nos seribunt, ac paene aureus de Iesuitarum rebus Libellus prae notatus: Memoria Cattolica alla Santita’ di Pio VI. contra audio, furtim impressa esse consultorum Palafoxio adversantium suffragia cura animadversionibus plane virulentis, quas Fr. Giorgi Augustiniensi tribuunt. Fervet animvero magis in dies Palafoxianorum factio, nihilque non 

Farori animvaro magisin dici Calatorianorum factio, nihilque non molitur, ut Pium VI. a proposito decreti, quod extorquere illa vallet, non emittendi dimoveat. Deus vicario suo in tanto discrimine parne cenariam animi vim tribuat. Nihil aliud quod ad Te scribam, succurrit. Siquae alia neancianda sint, non dubito quin Rogerius ad Mariosam scribat ex quo illa intelligas. Unum illud vestat, ut iterum mihi a Te ignosci postulem qui [...] quadam Libertate in tuis reposcendis beneficiis usus sim.

Sancte profiteor, Te unum esse, quocum tantam mihi sumam Licentiam hinc autem illud aquas velim, Te quoque unum esse, in cujus parrocinio, atque amore penitus conquiescam. Salvere Mariosam a me jubebis; Tu vero cum primis Valetudinem Tuam amicis, Gregi Tuo, Eccelsiae Hungaricae ancae Longe pretosissimam diligenter curato Romae XI Kal. Septembres cclxxVIII

Latin
2025-08-10 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820