
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
a Paestinum mihi semper cum grata animi recordatione memorandum! o ingeniosum amorem! o beneficentissimum Patronum meum Colocensem Archiepiscopum, qui tam provide meamomnem vicit exspectationem! Quid factum hic sit, d. Bernath nunciavi. Interea quad ad Te adninat, cave gratiarum actionem exspectes. Habebo maximas, quamdiu vixero; utinam vel pro viribus meis referre possem! Bravi praero subiciam historiam Concilii Tridentini a Card. Pallavicino conscriptam, sed vita Auctoris, ac multis meis adnotationibus locupletatam. Sex tomis in 4 continebitur. duorum annorum spatio edetur. Tum meum erit curare, [...] exemplum operis ad Te perferatur. dia (..) Labentis mensis Caesar apud Principem Doria praesentibus quinque Cardinalibus, et magna nobilium virorem frequentia ingenti ac praeclarissimo elogio societatem nostram donavit; damna prosequetus est, quae ex eius exstincione in universam Rempublicam dimanarunt ; Rempeblicandimanarum; Russorum Imperatricem Laudavit, quae societatem in suis dictionibus servatans voluit veluti semen, si forte alii Princiges de illa aqud se restituendus tandem cogitarent. Tribus fere quadrantibus in hanc sententiam peroravit, mirantibus multis, aliis frustra indignantibus, ac per totam demum urbem tanti Principi sermo brevi disseminatus est. Gaudebis. Praesul Excellentissime haec intelligens, uti gavisi sumus omnes. Ex Hispania quoque jucunda accepimus. Nam ex jesuitis Hispanis data est a catholico rege ineundarum heredita tum facultas; immo (...) qui ex Laicis uxore ducta filios suscepere, hos in Hispniam mittere licebit omnium rerum ad se spectantium possessionem capturos. Meliora quoque brevi inde certo exspectamus. Ubi haec ad nos pervenerint, ex Litteris meis accipies; scio enim, quantus in Societatem tuus sit amor. Interea ist haec exjesuitis, qui apud Te sunt, sane laeta nuncabis. Vale Praesul beneficentissime, ac me amare, uti faci [...]. Ex Vrbe tertio Kal. Februarias 1784
|
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820