
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Disendentibus hinc Alumnis Germanici Collegii uni, qui Javarinum pergebam, tradidi, quemadmodum ad Te scripseram, quoddam meum Ephemerologium ad te deferendum: quid de illo factum sit, scire opto. Nam quum nuper tertium meae Bibliothecae Ritualis volumen prodierit huius exemplum servo ad te mittendum, ubi occasionem nactus fuero; sod nollem aut incuria, aut nequitia illius, cui dabitur, amitti. Polonus tuus infirmae valetudinis caussa ad hujusmodi negocia ineptus est. Itaque incertus haereo; doleo etiam differri mihi quam maxime cupio, testificandae Tibi hisce munusculis, quae sola a paupertate mea exspectare potes, gratissimae meae in Te Patronum meum, atque adeo Patrem benficentissimum voluntatis sed haec hactenus. Id potissimum ex Te scire velim, qui valeas. Nam sium. quam de valetudine qua solicitus sui, nunc maximesum, hoc enim tempore a re Ecclesiae esse potissimum viduo, Episcopos doctrina, pietate, et zelo prae stantus, Tui scilicet similes, bene valere, ut legatione pro christo fungi sancte, et strenue adlaborent. Eadum quae mihi, mens est Mariosae Nostro, qui numquam de te loquitur (loquitus autem quam saepissime) quin vicem suam doleat, quod a Te discedere eoactus sit. Itaque fac sciam quod maxime cupio. Interea Deum optimum rogare non definam, ut te quamdiutissime server Hungaricae [...] odie universae Ecclesiae Suae bono. Romae kal. octobres 1781
|
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820