LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1069]

1069 
Zaccaria
Francesco Antonio
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Ság
1779-11-10
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Amplissimo Archipraesuli
et beneficentissimo Patrono suo
Adamo Patacich de Zajesda

Franc. Antonius Zaccaria
felicitatem

Oh! diem mihi longe faustissimum, quo Litteras a Te adcepi tuae in me
beneficentiae testos locupletissimas! Debueram quidem ad Te Statim scribere, et quantum novo hoc tuae beneficentiae munere me tibi devinxeris, significare.
Distuli tamen, quod Benavidius, a quo pecunia exigenda erat, Albani rusticaretur,  nec nisi duobus abhinc diebus urbem repetiit, volebam enim de adcepta jam pecunia certiorem Te facere eo ipso tempore, quo aliquod grati animi mei officium Patrono atque adeo Patri amantissimo persolverim. Utinam vero, quod sperare me jubes, lectiora nobis tempora adfulgeant! Sed res nostrae eo loco hic sunt, ut nihil nobis boni sit exspectandum, nisi Deus sospes adsit, atque defensor.
Janseniani, qui magno in Italia, atque adeo Romae numero sunt, nos inimicissime insectantur. Principum quoque oratores ob res in Russia gestas omnia innos moliuntur. Nonnihil tamen deferbuit eorum furor ex quo nunciarum est, brevi hic adfuturum Moscorum Legatum ad Neapolitanam aulam Legatum, qui duobus ipsis mensibus Romae consistet; metuunt enim nequid apud Pontificem pro Malensi Episcopo, instauratisque ab eo Jesuitis agat, moveatque. Sed [..] Jesus Sancto Ignatio, primisque Societatis Patribus propitium in Romae futurum accepit. Bono igitur animo simus inter fluctus ac procellas Romanae aulae. Haec una cogitatio me nonnihil solatur, et reficit; addo et Romae detinet; [...] ne ipsius quidem senectutis ratione habita (ago enim sextum et ... annum) Paestini me Tibi sisterem in tuos ruiturum amplexus, .. crymisqet manus tuas perfusurum. Ses querelarum satis. Gratias iterem Tibi de missa pecunia ago quas possum maximas, atque ut me benevolentia tua [...], etiam atque etiam rogo. Mariosae tuo, atque adea salutem plurimam dices. Deus te incolumem quamdictissime servet.

Romae quarto idus Novembris M. D. CC. LXXIX

Latin
2025-08-09 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820