
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Beaveras me, Praesul Amplissime, qui Litteris tuis pridie Kal. Julii datis sperare profita in me benevolentia jusserat, fore ut quum sub Julii exitum Pestinum rediisses, aliquid mihi conferres subsidii. Verum quum medium jam septembrem habeamus, nullas quea a te Litteras Pestino nactus sim, vereor ne aut tabellariorum vitio epistola tua interciderit, aut fortassis (quod absit) mala valetudine correptus alia omnia cogitaris. Ut ut est, ad te scribo, valuti ad amantissimum Patrem obsecroque, ut mei non obliviscaris. Nam angustiae in dies crescunt, et omnis, quam de summo bonifice praeconceperam, interclusa mihi spes est. Intellexeris, opinor, Bernisii Cardinalis, atque aliorum Ministrorum artibus factum esse, ut meus de clarorum virorum [.]atractionibus Libellus exire in publicam lucem vetaretur. Sacri Palatii Apostolici Schiara ad Card. Alexandrum Albanum epistolium scripsit, in quo caussas, cur Libellus in hominum conspecta apparere non deberet, commentus multa pro Jansenistis effutiit, quae miram quentum S. Officii cardinalibus, atque ipsi dominicani ordinis Magistro Generali displicuere. Hinc espulsus nuper est P. Vairani Magistri socius, et omnis jurisdictio Magistro adempta, uno nomine, et stipendio illi servato, novus que socius ab ipso Pontifice constitutus, penes quem dum Longarius Senex Schiara vixerit, severa magistorium stabit. Hinc in me Jansenianorum, qui plurimi Romae sunt, et Fratrum odiumne dicam, an furor? sed et Pontificis animus nonnihil immutatus, quasi mea illo edendo pius libelli [...] harum turbarum auctor fuerim. Adcessit his mira illa Jesuiticarum rerum apud Russos conexessio, quax Aulicos nostros, atque horum artibus ipsum Pontificem in nos acuit vehementissime. Improbatum est in Romanis nunciis cum Mss. tum apud Cracas editis Russicum illud decretum, veluti supposititiis nixum facultatibus; Litterae ad Episcopum [...], quibus acriter monetur; ad [...] apud Polonos Apostolicum Nuncium jussio missa, ut nihil intentatum relinquat, quo penitus et apud Russos societas extinguatur. Quid ergo aut a Pontifice, aut a Cardinalibus vel inimicis, vel meticulosis mihi sperandum? Nihil omnino. Unus mihi relictus est, a quo aliquid exspectem, Coloczensis Archiepiscopus, Patronas, et Pater meus amantissimus doleo enimvero, quod molestas Tibi esse debeam; sed amor tuas efficiet, ut hoc quidquid est molestiae, apud animum tuum minuatur. Mariosam nostrum a me salvere jube. Tu vero, Praesul amplissime, vale dire. Romae XVII Kal. October 1779 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820