LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1061]

1061 
Kibler
Ignaz
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Bécs
1776-12-20
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Excellentisime, Illustrisime, de Reverendisime Domine

Domine Archi Episcope etc.

 

recurrente ac iducescente jam duplici in Ecclesia Dei augustissima festivitate sacratissimi seilicet Omnium Proto Parenti Adami, ac adoranda Nativitatis Xti Dei, quid ego omnium minimus dependam quam primo omnium honorare beneficia divina, quae Excellentiam Vestram Revendissimam SS Ecclesia et Reipublicae in maximum fulcrum, mihi vero et Dominum et Maecenatem ter. Clementem dedere. Tunc etiam Dei Benignitatem pro longaeva eiusdem ac ter beata Annorum serie suppliciter deprecavi. His cancellis tantilli Clientis vota circumscribuntur, quibus etiam ... meus pictor Tesseram humillimae suae devotionis in tabella eburnea adnectere volebat, aut Magnitudo tanti Archipraesulis cum excedat et superemineat omne opus manuum ipsius ne hoc factitaret, prohibuit; Ideo tamen non deficiet posthac materia devotionis, etsi nunquam sufficiet copia pictoris.

Excellentia Vestra Reverendissima, cui proprium clementer favere per prostantem virum D. de Bernhard iusit mihi pro ... antea comparatis, numerare pecunias 108 florenos gatias pro iisdem demississime refero immortales, quoniam et honori meo, et indigentiae meae sic quam suavissime consuetum est. nullus dubito, quin prostantia eorundem LLorum praesertim SS. Bibliorum pro quibus duo 75. et unus 80 f. obtulerum me sit commendatura. ... Epistola mea dd. 13  Novemb. elapsi,  quam ad sacratissimas manus pervenisse nubus ambigo Excellentia Vestra Reverendissima intelleperit seriam in collectione rarorum LLorum et indefessam curam meam. Styriam in extremis confiniis visitavi, iter difficillimum ad limites usque Saliburgenses suscepi et confeci; ac nisi decurtatissimi et continuis nebulis quasi tenebrosi Dies atque frigus acrius insuperabilia objecissent obstacula, plenum ac summum solatii punctum in caepto negotio tulissem. verum enim vero, accidentibus advenim, quis Elementis insultet. Dal ex: hoc peregrinatio fecit videre magnalia, majora audire, et negotium futurum certum constituere; his sedulum negotiatorem interim acquiestere decuit, et gaudens acquiesco, donec comoda tempertas, quae modo nivibus insuper undique ingravescebat, negotium totum felicite consumare concebat. 

Opera intra parietes viennenses jam nulla teneo proter hoc pauca, quae in addita licta recensentur. ad mensem Martium erit quodam licitatio hic LLorum olim jesuiticorum, quorum catalogum transmitte supervacaneum duxi quia raritas Operum in eo ad omnium admirationem, desideratur, hoc sola sunt rarissima: 1. SS. Biblia regia antverpiensia. Tomi VIII. fol. M. 2. Theophili Raynandi Opera omnia Tomi XIX. fol. 51 Excellentiae Vestrae Reverendissimae ultima arrideant, mandare dignetur. Viennensia me non solabuntur, in Styriacis gloriatbr, ni fata ... mihi et solatium et omne bonum per hoc asperrimum tempus praeripiant, quod Deus benigne avertat, et summa clementia Excellentiae vestrae Reverendissimiae clementer propediat, cuius clementissimis alis me humillime subdo et emorior

Excellentiae vestrae Reverendissimiae

Dabam Viennae 20. xbr. 1776.

Latin
2025-08-09 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820