
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
| Könyvügynök, Bécs |
Excellentissime, Illustrissime ac Reverandissime Domine Domine Spero libros, quos 27ma Septembris secundo Danubio hinc expediveram, et literas, quas eadem die ad Excellentiam vestram humillime dederam feliciter allatas fuisse. Direxi Pestinum, sed fors Excellentia vestra tunc jam Colocam discesserat. Praesumo rursus literis his brevem librorum catalogum adjicere quos inter nonnullos valde aestimabiles et non adeo magno pratio reperi. Vehamenter doleo, quod hac vice vix ulla nova perscribenda habeam; adeo nimirum nunc omnia silent dum interea mutationes in rebus Ecclesiasticis proxime futurae, de quibus nuper scripseram, elaborantur. Quam primum de his quidquam innotuerit illico fidelissi me Excellentia vestra perscribere non omittam. Memoratu dignum hoc solum contigit, quod Monasterium Benedictinorum in klein Maria Zell in Austria cassatum sit. Religiosi omnes Mellicium transferuntur. Eadem sors eliam contigit. Monastario Benedictinorum ad S. Pauli in Carinthia. Decisum quoque jam est, ut proxime canonici Regularis. S. Augustini ad 5. Dorotheam Claustroneoburgum comigrent. sors haec (ut putatur) compluribus adhuc minoribus monasteriis obtinget. Haec sola nunc apud nos nova sunt, quare cum plura scribenda non habeam, nil superest, quam ut Excellentiae vestrae humillima servitia mia iterum iterumque offeram, rogemque ut us lenignissime uti dignetur. atque me gratiis ac favoribus ulterioribus humillime commendam Excellentiae vestrae Viennae 27 Octob. 1782 Servorum infimus Antonius Kurz |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820