
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
| Könyvügynök, Bécs |
Excellentissime, Illustrissime ac Reverendissime Domine Domine! Humillime veniam precor, quod tamdiui ad literas Excellentiae vestrae 4ta Septembris ad me benignissime datas non responderim; causa est, quod ad tempus aliquod animi recreandi causa ruri fuerim, unde reduci epistola mihi primo tradita est. Prima inter curas meas erat, libros, quos in catalogo notatos inveneram, solicitissima conquirere. Obtinui fere omnea quos Excellentia vestra desiderat, pancis exceptis, quos inter non nulli valde attriti erant. De pretio minuendo omne studium adhibui, sed non erat possibile aliquid decerpere, venditor enim hoc pratium fixit, infra quod nullus ex his libris venalis est. Libros ergo, quos juxta mandatum Excellentiae vestrae, emeram, illico ad cistam rite. compositos heri ad navim deportari curavi, literas passuales a Domino Seidl petii, et reliqua, quae curanda erant, ipse solicitissimo curavi. Hodie mane navis hinc movit, die Martis aut Mercurii ergo Pestinum, ut spero, feliciter perveniet Rationes expensarum, pro ut patevit, in fine epistola hujus adjeci. Pecuniam ad mandatum Excellentia vestrae a Domino Agente Bernath petii. Hos inter libros certe complures rarissimi sunt, de quibus gaudeo, quod celeberrima Excellentiae vestrae Bibliothecae accesserint ego vero mihi gratulor, quod rursus occasionem nactus sim leve quoddam obsegnium praestandi. Promissus mihi est rursus Catologus librorum venalium, proxime mini submittendus, si Excellentia vestra aliquos fors ex illis emere cupit, catalogum submittam, sin minus, nolo catalogum mittendo molestus esse. Superest jam, ut more consueto nova quaedam addam. 1mo Imperatrist Russiae Jesuitis suis mandavit ut sibi vicarium generalem eligant, electio haec haud dubio jam erit facta. Petiit quoque ut duo Missionarii mittantur Petropolim, duo item Moscoviam. 2do Mandatum ab Augusto nostro datum est, ut Universitas, quae tempore ultimi belli olomucio Brunnam translata est, usque ad 1ma Nov. iterum. Olomuciam restituatur. 3tio. In posterum omnes Religiosi scholas publicas adire debebunt, quem in finem non quidem hoc sequente, sed altero anno scholastico et hic Viennae et in aliis majoribus urbibus convictus erigentur, in quibus in Religiosi sub Directore Ecclesiastico cohabitare debebunt. Dabitur hic victus duplex, unus melior pro non mendicantibus, alter pejor pro mendicantibus. nullus ee Religiosis nondum professis ad professionem admitti potest, qui non habebit calculum eminentiae in studio juris, et sup mediocritatem in studio Theologico. Elapso die lunae resolutio venit ab Imperatore, quae complura puncta continet, inter quae, haec praecipua sunt, et hoc adhuc anno executioni danda. In Urbe Viennensi sex parochiae erigantur in singulis suburbis quoque distincta sit Parochia. Pacella omnia (quorum in urbe sola plura quam vinginti sunt) quae non habent magnum ingressum magnam turrem aut ad quae per plures gradus ascensus est, collantur. In Ecclesiis parochialibus non nisi ad aram majorem singulis horis vina sacra fiant, in alis Ecclesiis etiam ad aras laterales celebrare licet. Diebus dominicis et festis insingulis Ecclesiis tempori matutino, et hora nona ad concionem dicatur, et post prandium catechesis habeantur, nulla altera concio post prandium unquam fiat. sacra cum expositione vene rabilis non nisi in Ecclesiis Parochialibus celebrentur, uti et benedictiones post prandium, quae etiam in his non nisi cum ciborio, dentur, et nullus post prandium concentus musicus adhibeatur, sed tantum Litaniae omnium sanctorum aliaeque preces orentur. omnes sacerdotis exteri Vienna amandentur. Initium horum omnium fiat Dominica prima adventus. An re ipsa haec omnia executioni sint danda, eventus docebit. In facultatibus a summo Pontifice Episcopis, datis aliquod puncta sunt a cancellaria status immutata, inter quae praecipuum est, ut facultates hae non ad nutum revocabiles sed ad dies vitae (...) Episcopo dentur. Cras Imperator hinc discedet, obviam iturus Magno Duci Moscovae qui usque ad diem Martem hic exspectatur. Quanam via rediturus sit, adhuc misterium est. Gaudeo, quod hac vice tam copiosa ac memoratu digna nova Excellentiae vestra scribenda habuerim, si proxime iterum quadam scriptu digna fuerint, non omittam illico perscribere interea manus demisse exesculans gratiis ac favoribus Excellentiae vestrae me humillime commendo Viennae 27 Sept. 1782. Servorum Infinus Antonius Kurtz |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820