LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1055]

1055 
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Bécs
1782-08-30
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447

Excellentissime Illustrissime,

ac Reverendissime Domine Domine!

 

Traditae mihi sunt literae, quas Excellentia vestra ex Thermis redux. 17 Augusti Pestino ad me dare benignissime dignata est, quibus me certiorem fecit, Thermas hoc anno Excellentiae vestrae valde proficuas, vires quo multum auctas fuisse. Deus optimus maximus precibus omnium clientum, quorum in numero et ego me censere praesumo, tribuet, ut is, quod Augustissimus noster coram summo Pontifice praesente nostro Eminentissimo Excellentiae vestrae optaverat, certe impleatur.

Magnopere praeterea gavisus sum, cum ex literis Excellentiae vestrae intellexi, quod libris quos per Reverendissimum Dominum Mako miseram, libris tantum apud Excellentiam vestram iniverim gratiam; certe ipse judico Bibliam manuscriptam majore adhuc, quam quo emeram, pretio dignam esse. Retulit mihi heri. Dominus Bretschneider catalogos librorum, quos Excellentiae vestrae submittire praesumpseram dixitque nullo nunc et his libris Excellentiam vestram opus habere, quare humillime rogo, ut etiam catalogum, quem nuper per R. D. Schauer miseram. Reverendissimo Domino Izzo proxime ad nos venturo aut alteri cuidam tradere dignetur. obsecro simul demississime, ut Excellentia vestra itiam in posterum sive in coemendis libris sive aliis quebuscunque in negotiis, obsequiis meis uti non dedignetur,

mihi certe nil gratius accidere poterit quam Excellentiae vestrae deservire. 

in perscribendis novis memoratu dignis, promitto me semper sedulum futurum, omniaque scitu digna, aut directe ad Excellentiam vestram scribam, aut dum Reverendissimo Domino Izzo scripsero, rogato ut semper Excellentiae vestrae illico communicet. Atque ut hodie statim promissis stem; quaedam adjiciam ad ea quae pancos ante dies Reverendissimo Domino Izzo scripseram, de quibus non dubito, Excellentissimae Vestrae ab illo jam communicata fuisse. 

1mo Dominus Ginther innocens declaratus est, non tamen pristinum officium servabit, sed Cibinium qua concipista in officio bellico cum eadem, quam prius habuit pensione proxime mittetur, nec licet illi domo in quo custoditur, egredi; sed ex hac domo currum con scendere, et iter aggredi debetit Indea Escalet heri hinc discedere nec ulibi in terris Austriacis moravi jussa est. Medicus quidam Müller nomine in eadem causa reus habitus pristinae libertati restitutus est. 2do. Prodibit proxime decretum quo declarabitur, sponsalia ante matrimonium fieri solita non valere aut obligare. His diebus resolutio ab Imperatore venit, vi cujus omnia Hospitalia tolluntur, proles utrinsque sexus ad Domum Parhamerianam transferentur, viris et faeminis singulis mensibus stipendium ad manus dabitur quod consumere possunt ubicunque volunt. Domus pauperum tota aptavitur non nisi pro pauperibus infirmis Hospitalia omnia aut vendentur aut pro habitationibus adaptabuntur. 3tio. Sequens sententia in Apothecarios hujates qui in ultimo bello medicamenta falsificarunt, lata et executioni data est: unus illorum in foro publico in pegmate tribus diebus expositus stare debuit, dein anno integro ad labores publicos condemnatus est, quatuor ex iis opificio suo ac officina provati sunt in perpetua tempora, simulque cum reliquis reis summam centum quinguaginta duorum millium florenorum solvere debet.

4to Affirmatur procerto, fore, ut Collegium Pazmaniarum et graecorum, Budam, collegium vero Croaticum Zagrabiam. transferatur, 5to  Rex Sveciae a summo Pontifice sibi effigiam ejus expetiit, promisitque se ei proxime submissurum sistema tolerantiae in suo Rego introducendum; caeterum ex commissione, inquares Ecclesiasticae pertractantur, nil prorsus hactenus transspirat, putantur res lento valde pede processurae, si quid me moratu dignum mihi innoluerit, non omittam illico perscribere. His me gratiis ac favoribus Excellentiae Vestrae  gratus ac favoribus Excellentiae vestrae demississime commendans manus humillime exosculor, ac maneo

 

Excellentiae vestrae

Viennae 30 Aug

1782.

servorum infimus

Antonius Kurz

Denisius in gratus humillime commendat.

2025-08-09 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820